Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
40.1
EPISTOLA XL. AD HELGOTUM. Commendat ei Rogerii abbatis fratrem.
40.1
Domno et Patri reverendo amico dulcissimo HELGOTO frater ANSELMUS, vitae praesentis diuturnam prosperitatem, et futurae aeternam felicitatem.
40.2
Domnus abbas Rogerius certus de vobis et de me, quia sic nos in cor unum et animam unam ignis charitatis conflavit, ut quod alter alterum scire noluerit, hoc ipse nolle non possit, petiit a me quatenus ejus frater Gonfridus, qui Cadomi moratur, vestrae sanctitati commendaretur per me. Non ut aliquando, aut ejus injustitiae in aliqua causa a vobis faveatur, aut aliquid de ejus servitio, quod domno abbati et monasterio vestro debet, per vos relaxetur: sed ut charitatem, quam vos omni proximo scitis debere, familiarius illi, cum id ratio videbitur exigere, propter amorem vestrum dignemini exhibere. Si igitur judicat prudentia vestra quia quod tantus amicus me postulat non indecenter, nullatenus possum negare decenter: nihil aliud restat, nisi ut, quod omnibus est honestum amicis, concedatis libenter. Salutate ducem et venerabilem Patrem et dominum nostrum domnum abbatem, et omnes dilectos dominos et fratres nostros, qui vobiscum sunt. Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.