Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
41.1
EPISTOLA XLI. AD LANFRANCUM. Lanfranci modestiam de munerum tenuitate praedicat; et de monachorum abstinentia suam sententiam profert.
41.1
Domino suo et Patri archiepiscopo reverentia, cultu, et amoris affectu dignissimo LANFRANCO, suus subjectione et amore servus et filius frater ANSELMUS, quod suus.
41.2
Sicut paterna vestra dilectio nescit non esse mihi, et cum non largitur, munifica; et cum secura est, sollicita; ita scitote, imo scitis fidelitatem nostram, et cum tacet, nunquam esse ingratam. Cum enim mihi non mittitis ex usu dilecto dilectori vestro pretiosa munera, blande satisfaciendo pretiosiorem mandatis excusationem; et cum certi sitis me nihil contra Christianam fidem sentire, satagitis tamen, ne quam de me pravitatis vel falsam aliquis possit habere opinionem. Quippe talis, qualis illa fuit, quam mihi fecistis, munerum excusatio, cum a tanto tantillo fit, munus est multo pretiosius purpura et auro. Quod utique munus non misistis ideo quod eo me indigere putaretis, cum nequaquam ignoretis illud mihi in cordis arca semper reconditum; sed quia benignitas vestra nuntium a se ad me vacuum transire pati non potuit. Neque enim cum vestra suscipio dona, opus habeo eorum commendatione, quae nullatenus dubito vera mei dilectione fieri: neque cum non affluunt, indigeo excusatione; quia certus sum ea cessare aliqua justa ratione, quam si vobiscum intelligerem, eligerem vobiscum. Quod autem praecipitis, ut circa quasdam non meas, nec alicujus Christiani assertiones, simpliciter quam me scitis tenere, veritatis sententiam proferam, gratissime accipio, et libentissime obedio. Didici in schola Christiana quod teneo, tenendo assero, asserendo 327 amo; quia si quis eorum qui habent substantiam mundi, dederit indigenti vel calicem aquae frigidae, propter verum amorem Dei et proximi, eleemosynam facit, et non perdet mercedem suam. De monachorum vero abstinentia hoc sentio; quia quanto majore amore Dei aut proximi monachus ab appositis sibi alimentis abstinuerit, tanto majorem et facit eleemosynam, et acquirit mercedem.