Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
42.1
EPISTOLA XLII. AD HENRICUM. Dolet quod vix scribendi vixque legendi et orandi otium habeat.
42.1
Domno, amico, fratri charissimo HENRICO, frater ANSELMUS, vitae praesentis prosperam diuturnitatem et futurae felicem aeternitatem.
42.2
Quanquam vera dilectio semel accensa semper flagret, sine ventilationis instantia; non tamen parum jucunditatis ab amicis ex ea percipitur, sive a praesentibus ex mutuae conversationis sive ab absentibus ex alicujus commonitionis frequentia. Quoniam igitur, superna sic disponente providentia, mutuis aspectibus invicem non possumus jucundari; vel alternis missis salutationibus, et si non quantum volumus, saltem quantum possumus, ab invicem debemus laetificari. Quapropter si mihi tam saepe liceret, quam saepe vellem, utique saepissime schedulam et nostram vobis dirigerem, et mihi vestrum exigerem. Mihi quippe, meis id peccatis agentibus, sic non solum dictandi, sed et legendi et meditandi sive orandi opportunitatem video remotam, ut credam a me Dei misericordiam amotam. Unde, licet non quantum ad eamdem revocandam misericordiam divinam sufficiat, inconsolabiliter tamen, doleo; quia cum tantum sit misero mihi quietis impedimentum, nullum me consolatur inquietudinis emolumentum. Qua in re cum non juste mihi videar viles et steriles, quas tamen negligere non audeam, occupationes accusare; nequaquam tamen rem interius discutiens, meam valeo ignaviam excusare. Adeo namque vilis mens mea quasi quadam naturali arctatur angustia, bonaeque voluntatis languet imbecillitate, ut uni quamlibet parvae curae caeteris exclusis tota non sufficiat, et cujuslibet oneris tentationisque gravedine victa succumbat. Quapropter, mi charissime frater et domine, quoniam ex charitate et mea merita, si qua essent, vestra esse vellem; et quae vestra sunt, mea esse confido: de mea desperans ignavia vestram precor et exhortor strenuitatem ut qui me ex meo minus proficienti defectu sentio reprobari, per vestrum indeficientem profectum merear revocari. Valeat, et valeat nunc et in aeternum dilecta mihi vestra fraternitas.