Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
44.1
EPISTOLA XLIV. AD HERNOSTUM. Acerrimis oppressum doloribus ad patientiam excitat.
44.1
Olim socio et fratri coaequa familiaritate diligendo, nunc domino et Patri cum dilectione reverendo Rovecistrensi episcopo HERNOSTO, frater ANSELMUS, in hac vita integram incolumitatem, in futura perfectam felicitatem.
44.2
Cum audio quod frequentibus et gravibus molestiis fere usque ad mortem caro vestra atteritur, contristat me humana moestitia meus affectus: sed, 328 cum considero quia per haec anima vestra ad aeternitatem nutritur, consolatur me spirituali laetitia vester profectus. Notum quippe est sanctitati vestrae, quia in tribulatione carnis, et per ustionem rubigo peccatorum exuritur, et per patientiam justi vita perficitur. Scriptum namque est quia flagellat Deus omnem filium quem recipit. Et quia, tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Et quia patientia opus perfectum habet. Unde procul dubio cognoscitur quia tanto affectu est in tribulatione gaudendum, quanto conatu est per spem, et operis perfectionem in filiorum haereditatem nitendum. Cum enim semper gratum sit Deo, si nunquam ab ejus ordinatione dissentimus; tunc utique valde illi placemus, si et in nostra adversitate ejus voluntati hilariter consentimus. Et quanquam sit justissimus, nequaquam tamen, cum sit misericordissimus, coget nos peccata in futuro saeculo vindicta repetita luere, quos hic viderit ultioni cum animi hilaritate occurrere. Tanto itaque districtum judicem exspectare poterimus leniorem, quanto nunc illum patienter sustinebimus severiorem. His igitur et aliis hujusmodi meditationibus, mi reverende domine, sicut scit paterna vestra sanctitas ex carnis defectu, animae considerando profectum; ex carnis aegritudine, animae salutem; ex ultione, indulgentiam trahat; ex ipsa tribulatione consolationem, et ex maerore laetitiam. Omnipotens et clementissimus Deus sic vos in hoc saeculo per omnia suae faciat concordare voluntati, ut ipse in futuro per omnia vestrae concordet felicitati. Dulcissime mi Pater et reverende domine, precor ut paterna vestra sanctitas non obliviscatur fidelis servi sui, corpore absentis, sed mente adhaerentis. Valeant semper in Domino corpus et anima vestra.