Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
45.1
EPISTOLA XLV. AD LAMBERTUM ET FOLCERALDUM. Ne lethargico mundi somno corripiantur.
45.1
Reverendis dominis, dilectissimis avunculis, dulcissimis nutritoribus suis LAMBERTO et FOLCERALDO, frater ANSELMUS, bona temporalia pro aeternis despicere, aeterna pro temporalibus percipere.
45.2
Quamvis nos locorum temporumque spatia separent, arbitrio superno disponente, nulla tamen causa vestrae dilectionis affectum valet aut valebit mihi minuere, divina gratia protegente. Et quoniam certum est cordibus vestris similem affectum erga me non dissimiliter inhaerere, utique dubium mihi non est quod sicut ego ea, quae circa vos sunt; ita vos ea, quae circa me sunt, nota semper desideretis habere. Sed ea per hujus schedulae latorem plenius poteritis discere et notificare, quam brevitas epistolaris sufficiat intimare. Quale autem desiderium cor meum gerat de vobis, ille a quo, et ad quem, et cui soli notum est idem desiderium, sic intimet et persuadeat vobis, quomodo ipse scit expedire vobis. Ut tamen aliquid de cordis abundantia eloquar, nihil magis de vobis timeo quam ne in amore saeculi et saeculari vita perseveretis, dormientes usque in finem; et nihil aut parum quid inveniatis cum viris divitiarum in manibus vestris, cum evigilaveritis post finem.