Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
47.1
EPISTOLA XLVII. AD PETRUM. De honestis gratulatur studiis, et ad puriorem vitam hortatur.
47.1
Charissimo suo consobrino PETRO, frater ANSELMUS, ea bona, quae necessario amittuntur, sponte dimittere, ut ea quae aeterne tenentur possit recipere.
47.2
Dicere non possum, dilectissime, quanto gaudio exsultavit cor meum, cum audivi a dilecto fratre 329 et consobrino nostro domno Folceraldo, te non solum ad hanc quam habes aetatem pervenisse, sed etiam bonis honestisque studiis profecisse et in dies proficere. Sed et huic meo gaudio multum est additum, cum mihi dixit quia me desiderabas videre. Memor enim et servator magnae amicitiae quae olim fuit inter me et avum et patrem et matrem tuam, et immensae dilectionis quam habui erga te, cum adhuc puerulus esses: ea semper de te desidero, quibus meliora non possum; et cum bona de te audio, sic gaudeo, ut plus non possim. Accensus igitur desiderio tui in Deo, oro Deum ut det nobis simul in hac vita, quandiu victuri sumus, conversari, et in futura congloriari. Unde hortor, precor, obsecro, mi dilectissime, crede verum esse quod Veritas dixit, et ama quod relinquentibus saeculum propter se promisit. Incipe parare tam magnum quaestum, accelera ad tantum lucrum, ut quae mundi sunt relinquens, centuplum accipias, et vitam aeternam possideas. Quod si tibi Deus inspiraverit, rogo, charissime, ne dubites propter itineris laborem venire ad amicum et consanguineum tuum te desiderantem. Quoniam si simul vixerimus, tanto mutuum nostrum gaudium de nobis invicem praesens nobis erit; tanto quidquid grave videbitur, levius erit.

Intertext edge

Open linked passage

Note