Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
48.1
EPISTOLA XLVIII. AD LANFRANCUM. Expostulat de honorifica compellatione.
48.1
Domino et Patri suo reverendo archiepiscopo LANFRANCO, frater ANSELMUS, suus quod suus.
48.2
Sicut Zacharias propheta ad commendandam suae prophetiae auctoritatem fere per singulos versus repetit: Haec dicit Dominus; sic mihi ad inculcandum, quis, cui et quo animo loquatur, libet ut tam saepe epistolae nostrae, quas vestrae dirigo paternae celsitudini, in fronte pictum praeferant: Domino et Patri, et, suus quod suus. Sic enim hanc, non dicam, scio simulare, sed sculpsi in mente mea impressam, ut quidquid proponam in incipienda nostra salutatione, hoc in consummata appareat expressum. Cum igitur hoc titulo vobis tam saepe scribam, quaerendo queror, et querendo quaero cur mihi nunquam rescribatis; sed nescio cui vestro domino et Patri, prima litterarum notato. At si servo et filio vestro scribitis, cur, quod destruere non potestis per oppositam negationem, subvertere tentatis per relativam oppositionem? Precor itaque ut quoties litteras dignationis vestrae suscepero, aut videam cui scribitis; aut, vel non videam cui non scribitis.

Intertext edge

Open linked passage

Note