Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
49.1
EPISTOLA XLIX. AD HENRICUM. Gratias agit pro auro, in quo tamen plus laudatur dantis animus quam munus. Et veniam petit pro Osberno.
49.1
Domino reverendo et amico, domino priori HENRICO, frater ANSELMUS, salutem.
49.2
Gratias vobis magnas scribo pro auro quod misistis; sed multo majores corde teneo pro bona erga me voluntate, quam retinuistis. Quam quotidie multo melius et clarius experior in dilecto meo communi fratre nostro Mauritio, quam in millibus auri et argenti. Ab his enim qui ab eo veniunt audio vos eum tanto honore et amore tractare, ut appareat vos non modice me dilectorem ejus amare. Litteras quas charissimo filio vestro fratri nostro Salvino misistis legi: in quibus tam benigne, et vestram erga eum expressistis dilectionem, et mei plus quam merear indidistis mentionem, ut ibi animadverterem magnam quamdam sapienter latentem, et latenter sapientem deprecationem; quatenus ego, quem sic describitis, benignum erga alios, illi, quem sic diligitis, impendam meam curam et dilectionem. Et ita fiat, quando quidem ita vultis. Cum enim eum amem propter Deum et propter seipsum: et quia confitetur se amicum esse domini Gondulfi, adhuc crescat amor, quia est dilectus domini prioris Henrici. In eisdem litteris, cujusdam culpae veniam spontanea benignitate eidem dilecto vestro et meo concessam inveni. Et quia servulus vester, frater noster Osbernus, cum eo pariter se non per superbiam, sed per imprudentiam peccasse cognoscit, nec sibi sentit indultum esse; moestum pro culpa et sollicitum de venia percepi. Precor igitur ut quod in me laudatis, mecum in vobis exhibeatis: quatenus mecum super afflictionem ejus pia gestantes viscera, sicut Salvino indulsistis propter vestram solam bonitatem, ita Osberno dimittatis si quid in vos peccavit, propter vestram benignitatem, et nostram charitatem.