Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
4.1
EPISTOLA IV. AD GONDULPHUM. Etsi infrequentius scribat, non tamen oblivisci ejus, ad quem esset frequentius scribendum.
4.1
Domno reverendo, fratri charissimo, amico certissimo, domno GONDULFO, frater ANSELMUS salutem.
4.2
Cum tibi propono scribere, anima dilectissima animae meae, cum tibi propono scribere, incertus sum unde potissimum exordiar allocutionem meam. Quidquid enim de te sentio, dulce et jucundum est cordi meo: quidquid tibi opto, id est quod optimum excogitat mens mea. Talem enim te vidi, ut quomodo tu scis te diligerem; talem te audio, ut quomodo scit Deus te desiderem: unde fit ut quocunque tu vadas, amor meus te prosequatur; et ubicunque ego remaneam, desiderium meum te complectatur. Et eum rogitas me tuis nuntiis, hortaris me tuis litteris, pulsas me tuis donis, ut memor sim tui: Adhaereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui: si non proposui Gondulfum in praecipuis amicitiae meae. Non hic dico Gondulfum laicum meum patrem, sed Gondulfum monachum, nostrum fratrem. Qualiter namque obliviscar tui? Is enim qui cordi meo velut sigillum cerae imprimitur, quomodo memoriae meae subtrahetur? Praeterea cur, sicut audio, tanto moerore quereris quod nunquam litteras meas videas, et tanto amore quaeris ut eas saepe accipias, cum meam conscientiam tecum semper habeas? Te quippe silente, ego novi quia diligis me; et me tacente, tu scis quia amo te. Tu mihi conscius es quia ego non dubito de te; et ego tibi testis sum quia tu certus es de me. Quoniam igitur nobis nostrarum conscii sumus conscientiarium de invicem, hoc tantum restat ut ea quae erga nos sunt mandemus ad invicem, ut pariter vel gaudeamus, vel solliciti simus pro invicem. Quae autem erga me sint, et pro quibus te velim mecum gaudere, vel esse sollicitum, melius disces per hujus schedulae latorem, quam per epistolae scriptorem. Saluta dominum Lanfrancum juvenem nepotem reverendi domini et Patris nostri Lanfranci archiepiscopi, et offer eis fidelis nostri servitii voluntatem. Quoniam enim tam propinquus et dilectus est ejus quem sic amando veneror, et venerando amo, ut amem quod amat, et quia mores ejus amabiles audio: si dignatur et ei fidelitatem nostram offero, et ejus amicitiam expostulo. Saluta domnum Osbernum qui vobiscum est, sicut dilectum fratrem nostrum pro Osberno defuncto dilectissimo meo, ut rogem te et omnes amicos meos, quam scio sermone minori, et quam possum affectu majori, ubicunque Osbernus est, anima ejus anima mea est. Accipiam igitur in illo vivus quidquid ab amicitia poteram sperare defunctus, ut sint otiosi me defuncto. Vale, vale, mi charissime, et ut secundum importunitatem tuam retribuam tibi, precor et precor, et precor, memento mei, et ne obliviscaris animae Osberni dilecti mei. Quod si te nimis videor onerare, mei obliviscere, et illius memorare. Domno Henrico misi alteram epistolam; sed commutatis vestris nominibus per omnia, et tua sit sua, et sua sit tua.

Intertext edge

Open linked passage

Note