Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
50.1
EPISTOLA L. AD GONDULFUM. Familiaris est epistola.
50.1
Fratri frater, dilecto dilectus, GONDULFO ANSELMUS, in hac vita diuturnam, et in dies proficientem sanctitatem, in futura vitam aeternam, et semper sufficientem felicitatem.
50.2
Omnes quotquot veniunt a domno Gondulfo, referunt quod litteras meas desiderat domnus Gondulfus. In quibus bene novi quia nihil aliud exspectas, nisi ut mutuum nostrae dilectionis affectum legas. Quod quidem certus sum quia non facis ut amor tuus, ne obdormiat, litteris excitetur; aut ut amor meus, quomodo vigilet, intimetur. Quippe sicut de tuo affectu erga me certus es, ita de meo erga te non dubitas. Idcirco igitur tantopere scripta mea postulas, ut quod in intima mente formatum pariter gerimus, in charta scriptum videas, videndo legas, legendo congaudeas. Sed quid, si nec oculus vidit, nec auris audivit, sed solum in cor hominis ascendit, quem affectum praeparent diligentia corda diligentibus se? Testis enim mihi est experta conscientia tua, quia nec visu, nec auditu sapor hujus affectus a quoquam percipitur; nisi quantum mente ab unocunque concipitur. Cum igitur scias quia sapor dilectionis oculis, nec auribus agnoscitur; sed solo cordis ore delectabiliter gustatur: quibus verbis aut quibus litteris meus et tuus amor describetur? Et tamen tu instas mihi importune, ut faciam quod fieri non potest. Sufficiant nobis conscientiae nostrae, quibus nobis invicem conscii sumus quantum nos diligamus. Omnipotens Deus sic te diligat, et diligendo protegat, ut nihil fiat a te, aut in te, aut de te, nisi quod illi placeat, et tibi expediat.