Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
53.1
EPISTOLA LIII. AD GUALTERUM. Ut propter calumniam non abjiciat gregis commissi curam.
53.1
Domno et Patri venerabili abbati GUALTERO, frater ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus, per praesentis vitae sanctitatem, futurae mereri felicitatem.
53.2
Cum scriptum sit: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis; et alibi: Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatria nolle acquiescere; valde nobis cavendum est ne nostram, contra omnium consilium, nimium sequamur voluntatem, etiamsi recta nobis videatur. Neque enim quidquid singulis rectum videtur, rectum est; quoniam scriptum est: Via stulti recta in oculis ejus; et; Sunt viae quae videntur hominibus rectae, quarum finis usque ad profundum inferni descendit. Quapropter ne, more stultorum, errorem rectitudinem judicantes, teneamus vias quarum finis usque ad profundum inferni descendit, nequaquam unusquisque, suo inexaminato judicio, vitae suae debet ordinem committere; sed diligenter, ne plurimorum, et maxime sapientum judicio, aut obedientiae, aut misericordiae, aut denique charitati repugnet, perpendere. Unde magis est mirandum cur vestra sanctitas vestraque prudentia fere contra omnium consilium, contra obedientiam sibi divina dispositione per archiepiscopum suum, et regularem electionem injunctam, contra misericordiam et charitatem, oves sibi commissas pastorali cura destitutas, lupis infestantibus lacerandas deserendo exponit: quandiu vel unam considerat sua cura ad salutem posse proficere. Acquiescat igitur vestra charitas, acquiescat, et tot orationibus astricta ad monasterium suum redeat, curamque abjectam misericorditer resumat, ut desolatos consolando et adjuvando, divinae consolationis et auxilii recompensationem mereatur. Nam calumnia, quae vos maxime terrere solet, ab abbate S. Arnulfi sic est per communem ejus et fratrum monasterii vestri consensum exstincta, ut jam nullo modo vos impediat.