Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
54.1
EPISTOLA LIV. AD HENRICUM. Ut malevolorum invidiam et calumnias patienter sustineat.
54.1
Domino et Patri suo charissimo, domno priori HENRICO, frater ANSELMUS, vitae praesentis integram prosperitatem, et futurae aeternam felicitatem.
54.2
Si per vestrum nuntium didicissem qua infamia diffamaretur charitas vestra, quo dolore, qua 331 miseria afficeretur; et exinde meum consilium et auxilium quaesiissetis, sicut dicitis; et nullum reddidissem responsum: fateor quia merito admiraremini, et diceretis me fecisse quod non debuerim. Sed credat mihi sanctitas vestra, quia nunquam hujusmodi nuntium vestrum memini me audisse. Audivi tamen a quibusdam, non qui se nuntios vestros faterentur, quia non bene eratis apud dominum archiepiscopum. Sed cum quaererem propter quid, circumeundo significantes quaedam inconvenientia nihil certum exprimebant. Dum igitur exspectarem certiorem rerum notitiam, audivi inter vos integram venisse reconciliationem. De desiderio autem, cujus vos velle licentiam habere a domno abbate et a me significatis, sic olim audivi, nescio jam a quo, ut intelligerem meum ad hoc desiderari auxilium; non tamen expeti responsum. Sed quoniam certissimus eram domnum abbatem id nunquam esse concessurum; melius rem penitus silentio tegendam, quam frustra verbo detegendam putavi et puto. Quod autem scribitis quod, miserante Deo, claruit veritas, confusa et obscurata est falsitas et ejus inventores: scitote me verius gaudere de soliditate veritatis, quam credo, quam doluisse de figmento falsitatis, quam nunquam credidi. De invidis vero, quos adhuc oblatrantes insidiantesque patimini, hoc dico quod scitis; quia semper invidet vitium virtuti. Si igitur invidiae persecutione carere vultis; aut locum, ubi lateatis vitiosos, invenite; aut virtutibus renuntiate. Sed neutrum horum facietis; quia alterum est impossibile, alterum exsecrabile. Quid igitur restat, nisi ut armati armis justitiae, a dextris et a sinistris transeatis, cum Apostolo, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam: et quidquid ipsi moliantur, nunquam ad eos, sed ad gressus vestros, forti et quieta mente intendatis. Si enim vestri oculi semper ad Dominum, ipse evellet de laqueo pedes vestros; ipsi vero incident in foveam, quam fecerunt; et captio, quam absconderunt, apprehendet eos: cum, sicut jam coepit, eminebit libera veritas, et ad gloriam; et obruetur confusa falsitas, in ignominiam. In quo tamen sollicite vos, sicut decet perfectum servum Dei, observare oportet, ne inimicorum confusione gaudentes, eam exprobretis, exprobrando praedicetis, praedicando divulgetis, divulgando augeatis; ne in conspectu Dei, ultione inimicorum delectari judicemini. De vestra igitur liberatione, in secreto mentis, in conspectu Dei, gratias illi agendo gaudete; illorum vero peccatum, sive eventum, pro illis orando, miti mente dissimulate. Quod autem vos super frequenti commotione illius, quem fere super omnes diligitis homines, affligi monstratis; nullum aliud video consilium, nisi illud quod est optimum: sola virtutis patientiae, quam jamdiu viriliter tenuistis, consummatione opus habetis. Nullo enim modo efficacius, aut quantum ad vos honestius utiliusve fugietis ad mentis quietem, aut illum placabitis, aut hostem occultum, qui vos hac ipsa tribulatione impugnat, superabitis, ut coronam victoriae percipiatis. Non enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit; nec legitime certat, qui non usque in finem aut suum, aut impugnationis perseveraverit. Scriptum est namque quia patientia opus perfectum habet; et: In patientia vestra possidebitis animas vestras Si vero mente amplectimini patientiam, et tribulationem declinare satagitis, scitote, imo scitis patientiam non esse nisi in tribulatione. Gaudete igitur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam overatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Dicitis vos nullo modo posse esse vobiscum sine integra archipraesulis gratia. Hic autem respondeo vestrae prudentiae, nusquam vos bene esse posse; si eam, quod ex vobis est, non habueritis; si vero eam habere non contempseritis, sed non poteritis, ut necesse sit vos alibi esse, quam cum illo: nusquam vos melius, quia nusquam rectius, esse posse, quam nobiscum: nulla enim ratione domnus abbas, et fratres vestri aliter concederent. Nam non tam parvi aestimatur, aut tam parum amatur sanctitatis vestrae strenuitas, ut qui eam juste potest tenere, sponte aut facile velit ea carere. Omnipotens Deus sic vitam vestram protegat et disponat, ut omnibus impugnationibus et adversitatibus praevaleatis, unde coronam sempiternam percipiatis. Orate pro me.