Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
55.1
EPISTOLA LV. AD MAURITIUM. Gratulatur quod audiat Arnulfum Grammaticum.
55.1
Dilecto suo fratri et filio MAURITIO frater ANSELMUS.
55.2
Audivi quod legas a domino Arnulfo. Quod si verum est, placet mihi qui semper profectum tuum, sicut ipse ex parte expertus es, desideravi: nec unquam utique plusquam modo. Audivi quoque quod ipse multum valeat in declinatione; et tu scis quia molestum mihi semper fuerit pueris declinare, unde valde minus quam tibi expediret. Scio te apud me in declinandi scientia profecisse. Hortor itaque, et precor, et ut filio charissimo praecipio, quatenus quidquid ab eo legeris, et quidquid aliud poteris, diligentissime declinare studeas. Nec pudeat te sic in hoc studere etiam quibus te putas non indigere, quasi nunc id recentissime incipias: quo et ea quae scis, ejus auditu confirmata, securius teneas; et eo docente, si in aliquo falleris, id corrigas; et quod ignoras, addiscas. Si autem nihil tibi legit, et tua hoc est negligentia, displicet mihi; et volo quatenus ut fiat quantum potes, satagas, et praecipue de Virgilio et aliis auctoribus, quos a me non legisti, exceptis his, in quibus aliqua turpitudo sonat. Quod si aliqua te obstante non potes ab eo legere, vel hoc stude, ut librorum, quos legisti, quoscunque potes, et quibus horis potes, totos a principio usque ad finem diligentissime, sicut supra monui, declines. Ostende etiam eidem charissimo amico nostro hanc epistolam, in qua ut breviter et multum ejus pro te deprecor dilectionem, peto ut tibi ostendat quantum de vera ejus confidere possum amicitia: et indico quia quod tibi faciet, non alteri quam cordi meo faciet. Diu enim est ex quo ego et ipse de mutua certi sumus amicitia; si ipse, quod ego nunquam obliviscar, reminisci dignatur. Saluta illum quam reverentius potes ex nostra parte; et domnum priorem, et domnum meum Gondulfum, aliosque domnos et fratres nostros, qui tecum sunt. Vale, fili mi dulcissime, et ne contemnas consilium paterno te diligentis affectu. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note