Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
57.1
EPISTOLA LVII. AD LANFRANCUM. De Lanfranco nepote bona rescribit, nec non de Osberno. Et mittit B. Pauli Epistolas.
57.1
Domino et Patri suo reverentiae honore, et amoris affectu matri catholicae colendo archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS suus, quod suus.
57.2
Licet rarius quam debeat humilitatis meae litteras paterna sanctitas vestra suscipiat, fidelitatem tamen vobis debitam cor meum non alibi quam in seipso scriptam integram servat. De charissimo meo nepote vestro copiosius nuntius vester, qui ea quae circa ipsum sunt, vidit et ab eodem audivit, potest interrogantibus dicere quam epistola mea possit describere. Quod autem ad me attinet, sic me sibi non invitum cum propter vos, tum propter seipsum, ut taceam fraternae charitatis astrinxit; ut in nullo ejus commodo, quod possim, me velim illi subtrahere. Domnus Osbernus, quem ad se reduci auctoritas vestra jubet, fateor, adeo menti meae glutino dilectionis adhaeserat, ut ejus separationem cor meum nonnisi cum quadam sui scissura toleret. Testis enim est illi non tam stylus meus quam conscientia quia sic nobiscum est conversatus, ut ab omnibus bonae propositum voluntatis sincere diligentibus, plus mereatur affectum charitatis, quam asperitatem alicujus severitatis. Quamvis itaque admonitione non egeat sancta vestra benignitas, quae semper bonis adesse solet, compellit me tamen meritis praefati fratris comparata dilectio toto precari conatu, quatenus non solum quia ipse meruit, sed et quia fidelis servus vester desiderat, desiderando postulat, illum benigne suscipiendo, benigne, nisi aliter vitam ejus ipsi mereri videritis, tractetis. Praeterea, quoniam non audeo dicere ut illum ad nos aliquando remittatis; hoc, ut puto, licenter dico quia nunquam ab eo vivens dissociari vellem. Epistolas beati Pauli vestro mandato libenter parentes vobis mittimus; sed, quoniam quod in eodem codice de vestro opere est, alibi non habemus, satis scire potestis quid vos aliquando factum ire desideremus.