Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
58.1
EPISTOLA LVIII. AD HENRICUM.
58.1
Domno et amico charissimo, reverendo priori HENRICO frater ANSELMUS, in terra seminare sanctitatem, in coelo metere felicitatem.
58.2
Ei commendat Osbernum. Dilectus meus domnus Osbernus vester, qui ad vos redit, sic pristinae vitae perversitatem sponte accusat et exsecratur; atque, inquantum ex ea quam nobiscum habuit conversatione palam et secrete experiri potui, sic vitae laudabilis amore accenditur, ut non immerito interior homo ejus in melius aut jam mutatus, aut procul dubio facile mutandus existimetur. Et vestrae quidem notum est prudentiae quia nunquam tanta benignitatis opus est exhibitione, quanta in nova et rudi de reprobis ad probos mores conversione, ne bona incepta quae nutriri et ad profectum duci possunt per fomenta benignitatis, impediantur aut certe fragantur per austeritatem severitatis. Precor igitur dilectam vestram sanctitatem, quatenus, sicut vestri decet discretionem regiminis et praefato fratri expedit, omnem praeteritae perversitatis ejus dissimulantes memoriam, lacte perspicuae dilectionis propositi nutriatis melioris infantiam, nisi forte, quod non puto, in pristinam non ex infirmitate ostenderit, sed ex voluntate redierit malitiam. Nullatenus enim illi opportunius probatis latuisse dilectionem sub severitate quam sensit in errore, quam si tunc patuerit in erroris correctione. Denique, ut mihi videtur, ad rectae vitae tramitem nullus debet impelli, nisi qui non potest attrahi. Precor etiam, seu, potius exigo ex debito, quod sibi invicem debent amici, ut sicut omnes dilectae mihi fraternitati vestrae dilectos volo diligere, sic domnus Osbernus in adipiscendo meam dilectionem multum sibi gaudet vestram crevisse. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note