Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
59.1
EPISTOLA LIX. AD GONDULFUM. De muneribus ab ipso missis gratias agit suo et Hugonis atque Basiliae nomine.
59.1
Suo domino, suo fratri, suo amico charissimo domno GONDULFO frater ANSELMUS, quod suo, suus.
59.2
Cum tu non potes precibus monere pigritiam meam ut tibi salutatorias litteras mittam, convertis te ad aliud consilium, et pulsas me tuis donis, ut vel gratias remittam; et quem blanditiae nequeunt ad scribendum attrahere, saltem pudor queat ad gratias agendum impellere. Ago igitur tuae dilectioni, quae dulcis est cordi meo, gratias, non quantum mihi chara sunt dona tua, sed quantum mihi charior est charitas tua, qua fiunt et condiuntur, et quam mihi sapiunt munera tua. Tanto namque charior est mihi charitas tua, quam quidquid mihi donare potes, quanto ea quae donas potes a te longe transmittere, et charitatem non potes a te dimittere. Illa enim possunt sine mare transire; sed ista non potest de corde exire tuo: hanc certe sive dones, sive non dones mihi, aliquid semper scio in te fervere; huic sive loquar, sive taceam, semper scito cor meum simili affectu respondere. Dominus Hugo et domina Basilia uxor ejus magnas sibi gratias agunt pro gratiis tuis quas mandas, pro donis tuis quae mittis, pro orationibus tuis quas pro eis facis, et quas eis promittis. Ego ipse praesentavi eis munera tua, et legi litteras tuas, et retuli verba tua: quae omnia gratissime et laetissime susceperunt.