Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
5.1
EPISTOLA V. AD HENRICUM. Se Henricum impensius amare propter bonos mores et religiosam conversationem: et quod amici absentia per obedientiam sustinenda est.
5.1
Domino et fratri charissimo HENRICO, frater ANSELMUS salutem.
5.2
Quanto, dilectissime, conversationem tuam erga cunctos ad morum honestatem cum religione sanctitatis in dies crescere mihi fama testatur: tanto utique cor amici tui desiderio videndi quod amando audit, et fruendi quod audiendo amat, inflammatur. Quoniam autem nos ad invicem non dissimiliter amari non ambigo, nosmet quoque ab invicem similiter desiderari non dubito. Quorum enim mentes in unam ignis dilectionis conflat, his non immerito molestum est, si eorum corpora locus conversationis disjungat. Sed quoniam sive vivimus, sive morimur, non nostri, sed Domini sumus, plus est attendendum nobis, quod facit de nobis Dominus cujus sumus, quam quod nos volumus, qui nostri non sumus. Sic ergo servemus desiderium fraternae charitatis, ut serviamus imperio supernae voluntatis, et sic exhibeamus obedientiam subjectionis, quam exigit omnipotens dispositio, ut retineamus affectum dilectionis, quam largitur divina distributio. Non enim melius Dei ordinationem nostrae utilitati valebimus contemperare, quam si in nostra dispositione ejus voluntati voluerimus obtemperare. Denique quoniam utrique plures praesentes, quos ab iis dilecti pariter 314 diligimus, habemus; ipsis cum rationabili delectatione fruentes, eisdem non cum delectabili ratione fruendos aptemus: et ut quandoque cum praesentibus et absentibus amicis simul praesentes ipso Deo confrui possimus, instanter oremus. Cum enim superna ducente clementia ad patriam, ad quam anhelamus. veluti non eodem tramite perveniemus, eo laetiores quo quasi ex diversis exsiliis revocati conveniemus. Non sic hortor serenitatem tuam, charissime, timendo quod ita non facias, sed cupiendo quatenus ad id quod bene facis, indeficienter proficias. Commendo tibi domnum Herluinum dilectum et dilectorem nostrum, sicut ex ejus conversatione cognosces, qui melius tibi quae sint erga me, et pro quibus tuam rogem dilectionem, poterit dicere, quam ego epistolari brevitate. Litteras, quas domno Gondulfo misi, mutato nomine, tuas et tuas illius puta. Quidquid enim dilectio nostra aut sese intimando, aut aliquid rogando scribit aut tibi, aut illi, hoc ipsum dicit et tibi et illi; sed quoniam pro dilectissima mihi anima Osberni defuncti fratris nostri, nec Deum orare, nec homines rogare possum quod mihi sufficiat; iterum inculco tibi quia quidquid domno Gondulfo pro ea scribo, tibi dico. Salutat te et domnum Gondulfum domnus abbas et tota fratrum nostrorum congregatio, gratias magnas agentes pro vestris donis, sed multo majores pro moribus vestris et studiis bonis. Vale, et animam Osberni alteram meam, non ut ejus, sed ut meam habe.

Intertext edge

Open linked passage

Note