Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
60.1
334 EPISTOLA LX. AD MAURITIUM. Exigit ab eo epistolas; et eum collaudat quod ab omnibus ubique ametur.
60.1
Domno et dilectissimo fratri et filio MAURITIO frater ANSELMUS, sapientia et gratia proficere apud Deum et homines.
60.2
Diu est quod nostris nos invicem litteris non visitavimus, quoniam de soliditate mutuae nostrae dilectionis non dubitavimus; et quia nuntiorum sermonibus, cum opportunum fuit, nos salutavimus. Sed ne qua occasione amor ipse ab aliquo putetur tepere, expedire puto ut aliquando schedulis, quasi scintillis ab invicem emicantibus, videatur fervere. Hoc enim ipso quia desiderantem te desiderans habere mecum non possum; nequaquam minus, sed magis te diligo; quia cum te sic diligi a majoribus et melioribus me, ut te dimittere nolint, video; plus te diligendum intelligo. Unde fit ut pene dubium mihi sit utrum quia sic te facis amabilem, plus gaudeam; an quia tam amabili frui non possum, plus doleam. Verum quoniam scio quia non tantum propter me quantum propter te a me debes amari: soluta quaestione certum est quia plus debeo de bonorum praesentia quae tecum est congratulari, quam de corporis tui absentia quae mecum est contristari. Denique semper, ut Deo et bonis hominibus amabilis esses, desideravi, et pro mea possibilitate, ut mihi conscius es, studui quandiu mecum fuisti: nec tamen desiderium idcirco tepuit, quia studium operari non potuit plus quam mecum, cum non fuisti: verum non ubicunque amaris, esse potes; sed ubicunque sis, amari et bonus esse potes. Ut igitur ibi et talis sis, ubi et qualem te esse vult Deus, et tibi expedit, salvo tamen mutuo nostro, quod exigit mutuus amor, desiderio, exoretur Deus: et quoniam jam, ubicunque sis, bonis amabilem te fecit benedictus Deus. Saluta dilectos fratres et amicos nostros domnum Herluinum et domnum Guidonem, domnum Elmerum et domnum Hulwardum consobrinum domni Osberni.

Intertext edge

Open linked passage

Note