Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
62.1
EPISTOLA LXII. AD DURANDUM. Respondet praecedenti.
62.1
Domino et Patri merito sanctitatis, cum amore reverendo, cum reverentia amando, DURANDO abbati coenobii quod dicitur Casa- Dei frater ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus: sic in hac vita perseverare in proficienti sanctitate, ut in futura gaudeat in sufficienti felicitate.
62.2
Vestrae paternitatis epistola percepta, magnum se cordi meo gaudium infudit: sed vita mea respecta, non solum idem se gaudium fere totum de corde meo refudit; sed insuper dignus moeror mentem meam graviter perfudit. Nam ex eo quod vestram sanctitatem me ignotum homunculum adeo dilexisse cognovi, ut me suis litteris de tam longinquo visitare et salutare dignaretur, non immerito sibi visa est mea debere exsultare humilitas. Sed, cum considero me nequaquam a vobis diligi, nisi quia existimatis me aliquid esse, cum nihil sim, intelligo quia non diligitis vilem et contemptibilem coram Deo et hominibus personam( quod ego sum), sed strenuum et alicujus virtutis virum, quod ego utique non sum. Quapropter timens non solum ne mihi nihil aut parum prosit vester amor, quia non sum quod diligitis, sed ne mihi nimium obsit meus tepor, quem in me non cognoscitis; precor, obsecro ut me putetis aut ametis, quasi jam alicujus spiritualis provectus sim; sed ad hoc me diligite, diligendo orate ut sim. Sic enim vestra erit et vera de me aestimatio, et vera erga me dilectio, et secura mihi de vestro amore exsultatio. Rogo itaque, quanta possum humilitate, reverendam paternitatem vestram, agite sanctis vestris precibus, quatenus et quod ego adhuc noxie sum, a me auferatur, et quod nondum utiliter sum, mihi tribuatur, et vobis, quod misericorditer indigenti proximo impenditis, retribuatur. Nostras vero pro vobis orationes, quia perviles sunt, reverendae vestrae beatitudini promittere non audeo; sed eas, quia poscere dignamini, negare non debeo. Quare si aliquid vel sunt, vel vestris suffragantibus meritis futurae sunt, in vera charitate vestrae sint, et sanctorum, qui monasterii vobis divinitus commissi vel sunt, vel futuri sunt. Et quamvis aut nimium quid, aut nihil sit quod vobis ex me concedo, aliquid tamen magnum a vobis deposcere 335 praesumo. Prosternit itaque se mens mea coram reverenda vestra paternitate, et coram omnibus vestrae sanctae congregationis fratribus, humili supplicatione rogans, quatenus me servum vestrum, vestri monasterii fratrem, velut unum ex vobis in perpetuum concedatis, et nomen meum ultimum ubi vestra scripta sunt nomina subscribi faciatis. Ea vero, quae vestris mandatis respondentur et quae mandantur, reverendi domini et fratres nostri filii vestri qui ad nos venerunt, melius loquendo quam nos scribendo narrabunt. Omnipotens Deus sic vos det conversari in Casa- Dei in hoc saeculo, ut inter beatos qui habitant in domo Dei in saecula saeculorum laudetis Deum, domine Pater, et domini in Christo fratres. Amen.