Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
63.1
EPISTOLA LXIII. AD LANFRANCUM. Ut examinet editum a se Monologium.
63.1
Domino servus, Patri filius, reverendo archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS.
63.2
Opusculum illud quod paternae vestrae censurae misi, libentius ipsemet, si opportunum fuisset, coram ipsa examinandum legissem. Quod quia nunc esse non potest, vellem multum precari quatenus dulcis mihi paterna vestra prudentia illud non dedignaretur vel quolibet alio legente audire, et quod ex eo fieri deberet praecipere, nisi timerem indiscrete molestus esse dignitati vestrae, quam multis magnisque rerum majorum consultationibus indesinenter occupatam non dubito. Quapropter, quoniam nihil sic mihi volo placere, ut vobis displiceat, sicut solius est vestrae experientiae judicare, quantum vobis hoc quod me multum velle significo, liceat; ita sit vestri arbitrii eligere utrum vobis id libeat. Hoc tamen etiam cum importunitate a vestra auctoritate non desinam exigere, quatenus de eodem opusculo, sive audito, sive inaudito, qui fieri debeat, vestra decernat auctoritas. Titulum autem nullum illi praeposui: quippe quod nequaquam tanti existimavi, ut illud suo nomine dignarer. Si igitur vestro sederit arbitrio ut quod scripsi scripserim; a quo habebit firmitatem, ab eo habeat et nomen: et per vos detur servo vestro, dilecto fratri et conservo meo domno Mauritio, qui unus est ex illis quorum maxime factum est instantia. Si autem aliter vestro placuerit examini, exemplar quod vobis mitto, nec mihi nec praefato fratri reddatur; sed aliquo elemento aut obrutum, aut demersum, aut consumptum, aut dispersum de medio fiat. Quidquid autem inde vestro placuerit judicio, ut mihi aliquo modo notum fieri jubeatis, efflagito: quatenus exemplar quod retinui non aliam sortiatur sententiam, quam illud quod misi. De dilectissimo meo, nepote vestro, et corde et ore et epistola, quantum possum, deprecor ut cum primum illum sanitatem recepisse cognoveritis, nequaquam ejus me amabili conversatione diutius carere faciatis. Verum quippe dico vobis, talem se exhibuit mihi, et cunctis nostris bonos amantibus mores praesentem, ut illum, si absque ulla sua incommoditate, quam nullo modo volumus, reduci possit, desiderare cogamur absentem.

Intertext edge

Open linked passage

Note