Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
64.1
EPISTOLA LXIV. AD HENRICUM. Obedientiam et patientiam consulit.
64.1
Domino et fratri charissimo, domno priori HENRICO frater ANSELMUS; per diuturnam bonam vitam mereri aeternam beatam vitam.
64.2
Domnus abbas et fratrum vestrorum congregatio laeti susceperunt, laudaverunt, amaverunt munera vestrae charitatis; sed multo utique magis ipsam charitatem, quae nunquam non vult quantum potest, et semper vult plusquam potest. Gratanter quoque suscepit domnus abbas, et gratanter legit et audivit mea parvitas, quod prudentia vestra consilium ejus et patris, et meum ut fratris petivit, et secundum illud per omnia se facturum promisit. Sic nempe decet sapientem, sapienti scilicet uti consilio. Sapiens quippe consilium est, sicut scitis, quod consulit omnia facere cum consilio. Cum igitur totum rei, de qua consulitis, consistat consilium in obedientia et patientia; et scriptum sit quia obedientiam mavult Deus quam sacrificium. et quia patientia opus perfectum habet, nullius justius petitis et suscipitis consilium quam illius cui debetis obedientiam; et nullum servatis perfectius, quam cum fortiter tenetis patientiam. Hoc igitur consulit domnus abbas, hoc rogat, et ut non solum consulenti et roganti vestra strenuitas acquiescat, quod est laudandum: sed et praecipienti obediat, quod est coronandum: hoc praecipit, hoc ergo frater et amator vester consulo et flagito, ut totius vitae status his duabus nitatur columnis, scilicet obedientia et patientia. Et quidem de patientia. bene novit dilectio vestra quod non solum cum meritus punitur, violenter est exigenda, sed etiam cum immeritus affligitur libenter est exhibenda. Ibi enim exsecranda est impatientia, ne nocens infelicius damnetur: hic servanda est patientia, ut innocens felicius coronetur. De obedientia vero hoc mandat domnus abbas, quod nec dubitare vos arbitror; quoniam quidquid reverendo domino ac Patri nostro archiepiscopo Lanfranco obeditis, sic illud accipit, velut si sibi obediretur: imo tanto gratius quam si sibi obediretis, quanto ipse per semet illi obedire desiderat; et quanto in eo quod non solum ipsi, sed et alii propter ipsum obeditis: majorem ipsam vestram obedientiam considerat. Quanquam si consideremus nos et illum, cui vos obedire invitamus, multa procul dubio in nobis et in illo sint cur nos illi sponte studioseque obedire debeamus. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note