Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
65.1
EPISTOLA LXV. AD MAURITIUM. De Mauritii ex Anglia reversione Beccum, et de Monologii correctione.
65.1
Domno et fratri, filio charissimo MAURITIO, frater ANSELMUS, servi reverentiam, fratris affectum, patris diligentiam.
65.2
Semper te, dilectissime fili, desidero, semperque te me desiderare non dubito. Sed, quoniam neuter nostrum suus est, nec sumus invicem alter alterius nisi per charitatis affectum, consulo et hortor quatenus quandiu hi, quos nobis praeposuit divina dispositio, nos jusserint esse separatos, nullam contra voluntatem 336 eorum exquiramus cohabitandi accelerationem: et si benigne nostro desiderio consenserint, nullam inferamus dilationem. Quapropter quod audivimus per domnum Robertum, quia dominus noster archiepiscopus promisit se nobis remissurum in proximo tuam dilectionem: si benigne tuae favet voluntati, nec domno abbati displicet, et mihi valde placet. Si autem non benigne favet supplicanti, sed eum aliquo rancore permittit extorquenti; nec domno abbati nec mihi placet ut sic redeas. Scripturam, quam te instante et quibusdam aliis fratribus feci, et quam tu tibi debere transmitti precaris, domino et Patri nostro archiepiscopo examinandam per domnum Robertum mitto; et per epistolam illum rogo, ut si illum destrui debere non jusserit, tibi reddat exemplar quod suscipit. Roga igitur eum, si in proximo rediturus es, ut priusquam redeas. praecipiat de eadem scriptura quod praecepturus est, quatenus aut confirmatam eam tecum deferas, aut destructam esse mihi referas. Quod si illa suscepta redire tardaveris, mitte mihi exemplar illud quam citius per fidum nuntium poteris: quatenus si quid in eo idem dominus noster archiepiscopus correxerit, secundum illud corrigatur etiam illud quod mecum retinui, et ego unum ex his duobus tibi cito remittam. Si vero sic sententiam confirmationis idem opusculum susceperit, ut nullius correctionis indigere judicetur, tene missum exemplar quandiu volueris: tantum, sive ita sit, sive aliter, quidquid inde dominus noster archiepiscopus judicaverit, aut quo nomine illud titulari jusserit, manda mihi per epistolam cum primum poteris. Saluta dilectum fratrem nostrum domnum Herluinum, et hortare eum de vice mea, quatenus a bono incepto, quod in eo vidi, nuliius transitoriae delectationis amore deficiat: sed sicut de die in diem ultimae diei appropiat, sic quotidie ad contemptum temporalium, et amorem aeternorum proficiat. Saluta domnum Arnulfum Belvacensem, domnum Hulvardum Anglum consobrinum domni Osberni, et domnum Vitalem, domnum Rogerum, fratrem Samuelem, Cadomenses. Vale. et profice in Domino semper, charissime.