Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
67.1
EPISTOLA LXVII. AD ROGERIUM Praestolatur venturum Rogerium.
67.1
Suo in Christo dilecto, desiderato, sperato, exspectato ROGERIO, frater ANSELMUS suus dilectus: quod Deo gratius et sibi est salubrius prudenter eligere, perseveranter tenere, feliciter consummare.
67.2
Quod solius Dei commisimus consilio, non audeo proprio decernere arbitrio. Licet mihi tamen meum promere desiderium: utique vexat me dilatio tua. utique torquet me exspectatio tui longitudine sua. Etenim nec vult nec potest cor meum oblivisci, quam certo non dico promisisti, sed praedixisti mihi me posse exspectare te rediturum et mansurum. Et certe quod dixisti, serio dixisti. Ergo intendunt oculi mei in eloquium tuum dicentes: Quando consolaberis me? Utinam non fallar, quoniam speravi in te; utinam non erubescam, quoniam exspectavi te; utinam non mirentur, nec dicant illi, quos praemisisti primitias fructus tui, et pignus adventus tui. Cur eos impegeris illue, quo eos vel praecedere vel subsequi comtempseris; praesertim cum ipsi libentissime sint ad nos ingressi, et a nobis suscepti spe tuae subsecutionis. Dirigat Dominus in conspectu suo viam tuam; et directo corde tuo, tribuat tibi Dominus secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet.

Intertext edge

Open linked passage

Note