Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
68.1
EPISTOLA LXVIII. AD LANFRANCUM. De nonnullis a Lanfranco animadversis in Anselmi opusculo; quae ipse sancti Augustini auctoritate propugnat.
68.1
Suo domino et Patri, amore et reverentia filiorum, Ecclesiae catholicae digno archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS suus subjectione servus, affectu filius, doctrina discipulus, quod melius potest.
68.2
Gratias immensas agit cor meum vestrae celsitudini, quae inter tot et tantas suae dignitatis occupationes nec gravatur nec dedignatur otiositatis meae verbositatem paterna benignitate attendere, et benigna sapientia corrigere. Quod enim rogatis ne pro his erga vos dilectio mea tepescat, quia teste Deo et sanctis ejus hoc dilectione facitis; et ego utique hujus rei conscientiae vestrae testis sum. Absit ergo ut mihi sit molestum suscipere consilium, quod de transmarinis partibus et ego magno desiderio peto, et vos sincera dilectione mittitis. Gratanter itaque paternam admonitionem vestram suscipio, et humiliter responsionem nostram suggero. De illis quidem, quae in illo opusculo dicta sunt, quae salubri sapientique consilio 337 monetis in statera mentis solertius appendenda; et cum eruditis in sacris codicibus conferenda; et ubi ratio deficit, divinis auctoritatibus accingenda, hoc et post paternam amabilemque vestram admonitionem, et ante feci, quantum potui. Nam haec mea fuit intentio per totam illam qualemcunque disputationem, ut omnino nihil ibi assererem, nisi quod aut canonicis, aut beati Augustini dictis incunctanter posse defendi viderem: et nunc quotiescunque ea quae dixi retracto, nihil aliud me asseruisse percipere possum. Etenim ea quae ex eodem opusculo vestris litteris inseruistis, et quaedam alia quae non inseruistis, nulla mihi ratiocinatio mea, quantumlibet videretur necessaria, persuasisset ut primus dicere praesumerem. Ea enim ipsa sic beatus Augustinus in libro De Trinitate suis magnis disputationibus probat, ut eadem quasi mea breviori ratiocinatione inveniens, ejus confisus auctoritate dicerem. Quod dico, non aliquid eorum quae dixi apud vos defendendo; sed ea me non a me praesumpsisse, sed ab alio assumpsisse ostendendo. Quomodocunque enim sese habeant, scriptura ipsa vel servandi vel delendi de vestra auctoritate jussionem exspectat. Quaedam tamen, quae ibi dixi, melius aliter potuisse dici, et a me sic esse dicta non bene ut facilius possint intelligi male quam bene, et sic diffide de mea insipientia ut non negem; et sic confido de vestra sapientia ut ea posse corrigi sperem. Quapropter quod de eodem opusculo vobiscum conferendo dicitis, utinam secundum benignam voluntatem Dei fieret, ut et de illo et de quibuscunque vellem liceret.