Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
69.1
EPISTOLA LXIX. AD GONDULFUM. De pontificio honore gratulatur.
69.1
Olim dilectissimo fratri, nunc dulcissimo Patri, olim et nunc reverendo domino venerabili episcopo GONDULFO frater ANSELMUS semper suus, sic explere episcopale officium, ut aeternum consequatur beneficium.
69.2
Antequam mihi liceret dulcissimae sanctitati vestrae litteras exsultationis pro vestra exaltatione mittere, audivi quod non ad regimen, sed ad laborem; non ad jucunditatem, sed ad tribulationem vobis provenerat pontificalis electio. Ex una igitur parte volo vestrae paternitati congaudere, sicut illi enjus praeteritam vitam divina gratia sibi placere ostendit, in hoc quod vos inter principes Ecclesiae suae connumerare dignatur. Ex altera vero parte cogor vestrae fraternitati condolere, veluti illi qui eo ipso quo magis exaltatus est, majori tribulatione gravatur. Sed item cum considero quoniam, teste divina Scriptura, de tribulatione nascitur patientia, quae opus perfectum habet; et probatio, quae operatur spem, quae non confundit: utique non intelligo non tantum esse condolendum vestrae sanctitati in tribulatione, propter laborem quem ex illa suscipitis, quantum congratulandum propter perfectionem et spem, ad quas per illam proficitis. Gloria igitur in excelsis Deo, cui vita vestra sic placuit, ut eam ad exemplum exaltaret; et Gloria in excelsis Deo, qui sic vos dilexit, ut vos in igne tribulationis collocaret; quatenus opera vestra usque ad perfectionem, et spem vestram usque ad debitum robur excoqueret. Nam si diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, cur diligentes eum non in omnibus exsultantes gratias agant pro bono? Sic tamen hoc agere debent, ut quoniam nescit homo utrum amore dignus sit an odio, serviant Domino in timore, et exsultent ei in tremore. Hoc tamen omnis servus Dei observare debet, ne tribulationem putet quod tribulatio non est. Ne cum id quod nec sentire debet, tribulationem deputat, ibi judicandus sit eo ipso quod dolet quod dolere non debet, ex infirmitatis teneritudine succubuisse; ubi se putat per patientiae fortitudinem superavisse. Sic enim aestimando se esse aliquid, cum nihil sit, ipse se seducit. Hortor itaque sanctitatem vestram, ut nullo modo tribulationem putetis, quod nec corpus nec animam laedit. Nec si adversitas earum rerum quas servus Dei contemnere debet, vos contristat, probetis vos plus quam oportet transitoria diligendo, minus quam decet aeterna diligere. Aperte enim unusquisque homo ostendit se ea diligere, quorum laesionem pati non potest sine tristitia. Nemo enim molestiam pati existimat, nisi cum in his quae diligit adversitatem tolerat. Dilectum fratrem nostrum Richardum ea qua possumus charitativa sollicitudine vestrae paternitati commendo; quatenus non illi obsit, quod a nostra conversatione sejungitur; sed magis illi prosit, quod vestrae familiaritati conjungitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note