Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
70.1
EPISTOLA LXX. AD MAURITIUM. Commonet ut absentiam sui patienter toleret, quandiu Deus de illis sic disposuerit.
70.1
Domino, fatri charissimo, domno MAURITIO frater ANSELMUS, Deo placere et hominibus.
70.2
Licet quo te magis diligo, eo te magis mecum velim habere; plus tamen inde diligo, unde te non possum habere. Quoniam enim te non tam mihi quam Deo et tibi diligo; plus te diligo, quia talem te exhibes, ut qui te habent difficile velint dilectum remittere; quam si facile vellent neglectum dimittere. Precor itaque te ut fratrem, et moneo ut filium charissimum ea cura et diligentia, quam me semper erga te habuisse bene mihi es conscius; quatenus magis ac magis ad mores bonos proficias, et separationem nostram, quandiu jubebit noster dominus et Pater venerabilis archiepiscopus Lanfrancus, mecum patienter, ut divinam dispositionem, toleres, nec in aliquo id, unde te magis diligo, per impatientiam minuas. Quamvis namque te valde diligam et desiderem, ut mihi mecum conversando cohaereas, plus tamen opto ut bonis moribus indissolubiliter inhaereas. Tota igitur cura tua sit, ut ubicunque sis sic vivas, ut bonum hominem et servum Dei decet: et certus esto quia Deus tibi providebit quod tibi expediet.