Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
71.1
EPISTOLA LXXI. AD PAULUM. Laetatur de ejus provectione ad abbatiam B. Albani; et qualiter in ea se gerere debeat praescribit.
71.1
Domino et Patri, abbati reverendo et diligendo PAULO frater ANSELMUS sic sancte vivere in temporali prosperitate, ut beate vivat in aeterna felicitate.
71.2
Gloria in excelsis Deo, cujus conspectui sic in occulto vita vestra placuit ut eam ad exemplum 338 in aperto sublimaret, et eam de terra ad coelum per semitam virtutum tendentibus per viam constitueret: quatenus non solius suae sanctitatis retributione in regno coelesti laetetur; sed pro multis quos Deo lucrabitur, gaudium illi felicitatis aeternae multiplicetur. Quamvis enim barbaris vestra praelata sit sanctitas, quos verbis docere propter linguarum diversitatem non potestis, non tamen omnino vos apud districtum Judicem excusare valetis, si alios lucrari Deo negligitis. Quod enim illis sermone non potestis dicere, vita potestis ostendere. Tanto namque efficacius bonum exemplo, quam verbo persuadetur, quanto boni mores in tacente diliguntur, et facundia in torpente contemnitur. Plus itaque studere diligi ab omnibus mansuetudine et misericordia quam timeri nimis austera et nulli parcente justitia. Gaudeant cujuslibet ordinis homines vobis commissi sese commendatos esse Patri et pastori: non horreant sese traditos esse tyranno et exactori. Laetentur affines consultorem et adjutorem sibi a Deo venisse; non conquerantur alienarum rerum invasorem, aut persecutorem a sinistra parte irruisse. Sunt enim multi praelati nostri ordinis, qui quasi solliciti ne destruatur res Dei in manibus eorum, agunt ut dissipetur lex Dei in cordibus eorum. Nam tantum conantur esse prudentes, ne decipiantur ab aliis ut fiant astuti ad decipiendum alios. Adeo sunt cauti, ne fiant prodigi, et quae habent irrationabiliter perdant ut avari fiant, et quae servant, inutiliter putrescant. Sic studiose servis et pauperibus Dei et sancto loco semper satagunt aliquid acquirere ut dolose semper alicui tentent aliquid auferre. Sic animantur zelo corrigendi stultos ut accendantur crudelitate, aut cupidine colligendi nummos. Haec igitur vestra prudentia sollicite caveat. Ita exteriora vobis commissa disponite, ut interiora vestra mandata Dei disponant, et semper mens vestra dicat Deo: De vultu tuo judicium meum prodeat. Sic vos defendite per prudentiam a nocentibus, ut per simplicitatem nulli velitis nocere, sicut Scriptum est: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Sic custodite res monasterii vestri, ut non obliviscamini quod scriptum est: Si quis habens substantiam mundi viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? Et alibi: Date et dabitur vobis. Sic easdem res augere curate, ut a mente non excidat: Non concupisces rem proximi tui. Taliter peccantes arguite, ut nec crudelitas adsit, nec avaritia, quia scriptum est: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis: considerans te ipsum ne et tu tenteris: Et rursus: Neque avari regnum Dei possidebunt. Non id circo haec, dilectissime mihi, vestrae paternitati scribo, quod putem vos aliter agere; sed quoniam et vos jussistis, et ego volui ut litterae nostrae vos sequerentur: quod ut fieret, necesse fuit aliquid dicere.