Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
72.1
EPISTOLA LXXII. AD HUMFRIDUM. Orat ut ejus institutioni vacet qui suas ad eum epistolas defert.
72.1
Domno et fratri in Christo charissimo HUMFRIDO frater ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus, terrena pro coelestibus despicere, coelestia pro terrenis percipere.
72.2
Primum gratias ago, et debitam dilectionem retribuo pro vestra gratuita benevolentia, quam in vobis erga me hujus lator schedulae se cognovisse affirmat. De qua non parum ipse confidens multum me rogat, ut illum apud vestram dilectionem adjuvem quatenus vestrae doctrinae beneficia quae illi misericorditer impenditis, nostris precibus invitati intentius impendatis. Quod si vobis esset aut noxium aut inutile, non dicam pro alio, sed utique pro me ipso; aut nullatenus, aut vix rogare praesumerem. Nunc autem, quoniam nec noxium nec inutile est sed incomparabiliter utilior vobis erit divina retributio, quam huic vestra largitio: nec audacter, nec impudenter, ut aestimo, sed amicabiliter precor et obsecro quatenus reminiscamini quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date. Nam etsi ab homine forsitan, ut vos doceret, emistis; auribus quidem instrepere ille potuit; sed cor ad intelligendum aperire non potuit, nisi Deus, cui nullus prior dedit ut retribueretur ei. Si enim amicos qui nos recipiant in aeterna tabernacula, facere jubemur de mammona iniquitatis, quanto magis de intelligentia veritatis. Quod si pro me nihil facere vultis, quia nihil mihi debetis; vel facite ut me debitorem vestrum faciatis. Haec locutus sum pro alio; sed pauca pro vestra dilecta fraternitate, pro qua plura vellem, subjungam. Mementote, charissimi, et sine intermissione mente pertractate quod scriptum est: Nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt; quoniam mundus transibit et concupiscentia ejus. Et quia amici saeculi hujus, inimici Dei constituentur. Rogo, obsecro, nolite credere mundo, etiam cum favet; quoniam non favet ut foveat, sed ut suffocet. Mundus enim in tenebris est, et gloria ejus non est gloria, sed ignis vorans. Nolite ergo, charissimi, nolite currere in eam, sicut papilio volat in nocturnum ignem; quoniam quem demulcet claritate hunc postea torquet ustione. O quanto consultius, quanto felicius relinqueretis mundum, et sequeremini Christum! ut cum in majestate sua venerit Christus, judicaretis mundum cum Christo; et centuplum recipientes, vitam aeternam possideretis: quod utinam fiat. Amen.