Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
74.1
EPISTOLA LXXIV. AD RAINALDUM. De non evulgando passim Monologio
74.1
Domino et Patri reverendo abbati RAINALDO frater ANSELMUS salutem.
74.2
Opusculum illud, quod a me tanto studio de tam longe petitis nequaquam vobis mitterem, si vestrae voluntati non obedire potuissem. Timeo enim ne, cum venerit in manus aliquorum qui magis sunt intenti reprehendere quod audiunt, quam intelligere: si forte ibi legerint aliquid quod antea non audiverunt, nec animadverterunt, statim clament me inaudita et veritati repugnantia scripsisse. Quibus cum longe positus respondere non potero, non solum ipsi veritatem negando, veritati se favere opinabuntur; sed et aliis temere, antequam audiant quid sit quod ipsi reprehendant, credentibus, me falsitatis assertorem persuadebunt. Jam enim talium passus sum nimis acceleratam reprehensionem, ex eo quod secutus beatum Augustinum dixi de personis et de substantia Dei. Qui tamen nunc cognoscunt se non considerate reprehendisse; et hac occasione quod prius non animadvertebant, gaudent se cognoscere. Nesciebant enim sic non dici proprie de Deo tres personas, quomodo tres substantias; quadam tamen ratione, ob indigentiam nominis proprie significantis illam pluralitatem, quae in summa Trinitate intelligitur, Latinos dicere tres personas credendas in una substantia; Graecos vero non minus fideliter tres substantias in una persona confiteri. Quapropter vestram vehementer efflagito sanctitatem, ut idem opusculum non verbosis et litigiosis hominibus, sed rationabilibus et quietis ostendat. Quod si contigerit ut aliquis sic aliquid ibi reprehendat, ut ejus ratio digna vobis cui responderi debeat, videatur: rogo ut mihi quid, quave ratione reprehendat, charitative aut ejus aut vestris litteris mandetis; quatenus, charitatis pace et amore veritatis utrinque servato, aut me illius reprehensio, aut illum mea corrigat responsio.