Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
75.1
EPISTOLA LXXV. AD GILBERTUM. Se amici absentiam aegerrime ferre.
75.1
Domno, fratri, amico, dilecto dilectori GILBERTO frater ANSELMUS, quod scribere non valet.
75.2
Dulcia mihi sunt, amice dulcissime, munera dulcedinis tuae: sed nequaquam consolari possunt desolatum de te cor meum a desiderio dilectionis tuae. Certe si mittas omnem aromatum odorem, omnem metallorum nitorem, omnem lapidum pretiositatem, omnem texturae varietatem, renuet; imo non poterit consolari a scissura sua, nisi recepta altera parte sua scissa anima mea. Testis est angor cordis mei hoc ipsum cogitantis; testes lacrymae obtenebrantes oculos, et rigantes faciem et digitos idipsum scribentes. Et quidem tu sciebas, sicut ego ipse, erga te dilectionem meam, sed utique ego ipse nesciebam eam. Qui nos scidit ab invicem, ille me docuit quantum te diligerem: vere non habet homo scientiam boni vel mali, qui non experitur utrumque. Nesciebam enim non expertus absentiam tuam, quam dulce mihi erat esse tecum, quam amarum sine te esse. Sed tu habes ex ipsa nostra disjunctione praesentem alterum, quem non minus aut certe plus amas; mihi vero tu, tu, inquam, es ablatus, et nullus pro te oblatus. Te igitur in consolatione tua gaudente, solum mihi vulnus remansit in mente: forsitan gaudentes de te offenduntur a me ista tibi dicente. Sed si ipsi gaudent, quod desiderabant tenentes; cur prohibent vel dolere quod semper amat perdentem? Ex se excusent me, si me vident in se. Alioquin vel tu intellige quam compatienter, quam consolanter ipsi haec faciant: et unde mitescat dolor meus, quem nemo vult consolari qui potest, nemo potest qui vult. Sed ille qui omnia quae vult potest, sic consoletur me, ut nullum contristet; sic nullum contristet, ut amorem tui integrum ubique conservet. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note