Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
76.1
EPISTOLA LXXVI. AD GUALTERUM. Gratias refert: et de propositae quaestionis solutione se excusat.
76.1
Domino sponte diligenti, merito dilecto, non ut ignoto sed ut familiari amico GUALTERO frater ANSELMUS, quod suus.
76.2
Si cor meum esset lapide durius et glacie frigidius, utique deberet calescere igne vestrae dilectionis, et mollescere oleo vestrae dulcis allocutionis. Tanto namque flagrant charitatis ardore, tanto fragrant benignitatis odore, tanta suavitate sunt jucundae, sic sunt salubris admonitionis fecundae litterae quibus meae parvitati vestra dignata est se notificare dulcis dilectio, et dilecta prudentia, ut nolit quiescere mens mea, donec videant oculi mei vultum ejus, et audiant aures meae vocem ejus, et fruatur anima mea praesentia ejus qui me tanto ignotus ignotum amore gratis anticipavit, qui me tam utiliter absentem litteris exhortari ad profectum studuit, qui me tam prudenter bona, si qua sunt in me, custodire praemonuit. Et utinam sic vera esset existimatio, quam fama hominum temere loquentium quod nesciunt de me vos docuit; quomodo necessaria mihi est vestra admonitio, quae ex abundantia bonae voluntatis et ex prudenti intuitu humanae fragilitatis processit. Per omnia benedictus Deus, qui vos tanta charitate ditavit, tam charitativa sollicitudine incitavit. Videat ipse desiderium meum, ut aliquando merear in Deo placita conversatione sic vestra societate laetari, ut nulla possimus viventes mutatione dissociari. De quaestionis solutione quam a me scribi poscitis, scitote quia nec otium nec facultatem habeo, ut ad hoc credam me sufficere. Habetis vobiscum domnum et Patrem nostrum reverendum abbatem Gerbertum, qui vobis de ea, quam scripsistis, quaestione, et de aliis pro quibus vos velle meam adire parvitatem significastis, melius potest praesens colloquendo, quam ego vel loquendo, vel scribendo satisfacere. Precor tamen, ne despiciendo meam fatuitatem, contemnatis visere nostram charitatem. Plus enim debet amari charitas quam scientia. Scientia enim inflat, charitas vero aedificat. Denique quoniam utilis omnis scientia pendet ex charitate: Ex ea quippe universa lex pendet, et prophetae( Matth. XXII, 40). Et quoniam ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine veritatis, ibi ipsa se esse in medio eorum dicit consilio in promissione veritatis, si convenerimus in quo nomine cum affectu charitatis, quia oderit nobis scientia veritatis. Quod si scirem vobis esse voluntatem veniendi ad nos, mandarem certum 340 tempus, quando hoc congrue fieret; ne forte aliquando, cum domi non essem, venientes vobis vanum laborem et mihi tristitiam faceretis.