Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
77.1
EPISTOLA LXXVII. AD ADALAM. Ut ipsa militi veterano militiae vacationem impetret a filio suo.
77.1
Reverendae dominae suae comitissae ADALAE, frater ANSELMUS Beccensis, vita peccator, habitu monachus; per praesentis vitae diuturnam prosperitatem, transire ad futurae aeternam felicitatem.
77.2
Quamvis me nihil apud vestram celsitudinem meruisse, ut nostris precibus annuere debeat, cognoscam, nisi quia ex quo parvitati meae innotescere dignata est, semper eam coram Deo volui participem existere nostrarum orationum, qualescunque sint; si tamen hoc dignum est vel memorari: tamen instat mihi dominus Engelhardus de castro quod vulgo dicitur Lenis, amicus noster, ut illum adjuvem apud vestram pietatem, ut ipse eam adjutricem habeat apud filium vestrum. Jam enim grandaevus et fractae aetatis homo vult dimittere militiam, imo malitiam, quam hactenus dum potuit efficaciter exercuit; et hoc tantillum vitae quod superest, sic transigere, ut si bona non potest efficere, saltem a malis possit desinere, ne peccans usque ad finem puniatur sine fine. Quapropter sperat, desiderat, obsecrat, ut per me vestrum adjutorium habeat, et per adjutorium vestrum quietem praediorum suorum a filio vestro obtineat. Sed vestra prudentia bene novit omnes homines esse debere adjutores bonorum studiorum, et cooperantes bonorum operum esse consortes praemiorum. Quapropter licet nihil meruerim a vobis, non tamen impudenter ego servus vester rogo sanctitatem vestram ut praefatum virum, propter Deum, ad adipiscendum quod vult adjuvetis; quia et vobis proderit, et hoc facere etiam non rogata debetis.