Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
78.1
LIBER SECUNDUS. EPISTOLAS CONTINENS QUAS SCRIPSIT ANSELMUS CUM ABBAS BECCENSIS AGERET.
78.1
Domino et patri reverendo archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS servus conservorum suoram fratrum Beccensium, cum eisdem dominis suis, diuturnam hujus vitae prosperitatem, et aeternam futurae felicitatem.
78.2
Gratias semper agimus multimodis beneficiis patenae vestrae celsitudinis. Nam, licet non semper hoc dicamus, semper tamen hoc in corde servamus. Et corte sicut scriptum est: Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, benedictio vestrae largitatis, viginti scilicet librae, quas domnus abbas Herbertus nobis nuper attulit, in tanta opportunitate, id est, in tanta constitutis egestate venit quasi imber nobis temporaneus et serotinus: ut cum citissime tota per saporem consumpta fuerit, non tamen ulla vestigia saturitatis reliquerit; quam cum somnio Pharaonis fertiles spicae, et pingues vaccae a sterilibus et quasi inedia consumptis devoratae sunt. Sustinuit nos tamen, et vix usque modo, ne penitus deficeremus. Nempe nimis exhauserunt nos charae emptiones leguminum et avenae fere per totum tempus post obitum domni Herluini abbatis, et terrarum quas similiter post ejusdem obitum emimus, ut taceam signum magnum, quod ex uno fracto et altero discordante imprevidi incoepimus, sed multo plura quam praecogitaveramus, addendo et insumendo, vix perfecimus; et plura alia, in quibus multa praeter praedicta expendimus. Et quidem multum prope tetigit nos annus de quo sumus utcunque egressi; sed valde propius minatur nobis in penuria multarum rerum annus in quem sumus ingressi. Sed Deus, qui de coelo prospexit super filios hominum, respiciat super nos de cordibus abundantium. Praeterea, cum semper egeamus vestro consilio et auxilio, nunc multum vestra et cleri indigemus subventione, in his videlicet Ecclesiae nostrae negotiis, quae per vivam praesentium latoris vocem vobis necesse habuimus intimare. Quibus cognitis, si quid scitis quod ad ea nobis prodesse valeat, quantocius nobis precamur sanctitas vestra remandare studeat. De his enim omnibus placitare cogimur coram rege, Dominica die post festum sancti apostoli Andraeae.