Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
79.1
EPISTOLA II. AD LANFRANCUM. Referuntur gratiae ob liberalitatem, et speciatim pro auro quod ad conficiendum calicem miserat.
79.1
Suo reverendo domino et Patri benignissimo archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS cum conservis et dominis suis fratribus Beccensis coenobii, quod sui
79.2
Gratias magnas mandamus in charta magnae et frequenti vestrae largitati, et immensas servamus in corde immensae et continuae bonae voluntati. Cum enim, Deo largiente, tanta sit vestra abundantia, ut toties supplendo nostram inopiam nequaquam decrescere possit, utique tanta est bona voluntas, ut abundantia citius exhauriri quam bona voluntas minui possit. Et Deus, qui dedit vobis et velle et operari pro bona voluntate, conservet utrumque, quem vestrae sanctitati tot bona nobis tribuenti optamus retributorem, imo feneranti damus pro nobis debitorem et sponsorem. Secure igitur et hilariter cum millena usura recepturi impendite, sicut bene incoepistis; quia fallere nec vos nec nos volumus, nec fidejussor noster potest. Servos et filios vestros, fratres nostros, ad vestra mittimus vestigia: et sicut vestra eunt jussione, ita vel maneant, vel redeant, vel quidlibet agant, quidquid nos ordinaverimus, vestra dispositione. Filius vester abbas, ut aiunt, Beccensis, mutuavit a servo vestro fratre Anselmo aurum quod pro calice misistis. Nam et iste qui calicem faceret, non habebat: et ille interim auro opus habebat. Sed secundum pactum aurum reddetur formatum in calicem, et ea forma quae vobis magis placet in calice. Interim autem utetur servus vester eo calice quem Becci prior habuistis, et succedenti priori dedistis; sed scitote quia aurum ille nullatenus crederet, nisi vestra fidejussione: vos enim fidejussistis, quia jussistis. Satis autem patet cui sit fidendum ne sub Patris et domini fidejussione filius servum fallat.