Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
7.1
EPISTOLA VII. AD GONDULFUM. Gratias agit Gondulfo propter beneficia ab eodem in Beccenses collata.
7.1
GONDULFO ANSELMUS.
7.2
Ideo tam amicus tam amico salutationem meam tam breviter praenotare volni, quia sic dilecto affectum meum opulentius intimare non potui. Quisquis enim bene novit Gondulfum et Anselmum, cum legit, Gondulfo Anselmus, non ignorat quid subaudiatur, vel quantus subintelligatur affectus. Quod ut quomodo velis intelligas tibi, quod est alteri mihi, existimo relinquendum, et ad exsecutionem epistolae stylum convertendum. Instat domnus Robertus et cogit domnum abbatem et me, et totam congregationem nostram, ut multorum beneficiorum tuae charitatis gratias tibi referamus: sed nos inviti hoc facimus, quia totius vitae tuae gratias in ore mentis assidue tibi et libentissime susurramus. In injuriam quippe tuam fieri videtur, si inter tot tua bona unum hoc tacitis majoribus cum gratiarum redditione velut singulare praedicetur, vel si tuae charitatis propositum fomento laudum et inclinationum adhuc indigere judicetur. Denique sic te per supernam vivere gratiam amando optamus, optando oramus, orando speramus, ut eum aliquid in operibus tuae charitatis gratiis investigatur dignum, nihil in actibus tuae voluntatis laudibus inveniatur indignum. Quatenus vita tua non tantum amantium te linguas laxet, quaedam laudanda exhibendo, quantum admirantium te voces lasset, se simul totam probabilem ingerendo. Et, dum ora laudantium inquirunt partes in quarum praedicatione aperiantur, incurrant totum, a cujus plenitudine obstruantur; sicque mentem tuam familiaris virtutum consuetudo, et consuetus amor quasi inebriando afficiat, ut non solum quidquid in actionem deprompseris, internum affectum sapiat, sed vel posse quemquam eamdem charitatem non sentire in se animus in te stupeat. Cui enim tale vivendi constat esse propositum, quo amplius in proposito succedit profectus, eo libentius non tantum admirantium favorem sectatur, quantum sectantium errorem miratur. Ut igitur tandem nostram, et ut credo, tuam sententiam super tuorum actuum acceptione propalemus, quidquid erga nos vel quemlibet alium laudabiliter agis, gratissimum habemus; sed laudes ejus in illum diem, cum laudabuntur omnes recti corde, et cum laus erit unicuique a Deo, servandas censemus. Reverendum et diligendum dominum, et Patrem nostrum archiepiscopum Lanfrancum, et nepotem ejus, et dilectos fratres nostros, qui cum eo sunt, ex nostra parte, sicut tibi videtur, saluta. Praeterea quoniam omnes adhaerentes mihi adhaerent tibi cui adhaereo, quos tibi per domnum Herluinum mandavi nostrae penitus astringi velle familiaritati; eos interiori cubiculo memoriae tuae ibi, ubi ego assiduus assideo, quod et ipsi mecum precantur, colloca mecum in circuitu meo; sed animam Osberni mei, rogo, chare mi, illam nonnisi in sinu meo. Vale, vale, amice ideo dulcissime, quia verissime; vale, et mei certe 315 servi tui, certe amici tui, certe dilecti tui si oblivisci non potes, reminiscere. Cum tibi loquor, Dominum Henricum alloquor. Ambo igitur valete.