Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
81.1
EPISTOLA IV. AD BALDUINUM. Commendatissimos Beccenses monachos in Angliam navigantes ejus curae ac regimini committit.
81.1
Domno, et Patri reverendo abbati BALDUINO frater ANSELMUS, in hoc saeculo sancte, et in futuro beate vivere.
81.2
Quamvis de vestra sanctitate me nihil promeruisse nisi sola bona voluntate cognoscam; tamen vestra nota multis benignitas facit me de se praesumere, ut, cum opus est, non dubitem quod vos non dedeceat, expetere. Nam et ego paratam nostram fateor voluntatem ad obediendum, si vestra paternitas a mea parvitate aliquid exigeret faciendum. Quippe et charitas, quam semper nobis invicem debemus, sicut paratos nos facit ad obsequendum, ita fidentes reddit ad poscendum. Quapropter confidens de praecepto charitatis et experimento vestrae benignitatis, et conscientia nostrae voluntatis, commendo vestrae paternae charitati et charitativae paternitati fratres nostros, quos in Angliam mittimus; quatenus, ubi opus erit, vestro sustineantur auxilio; vestro regantur consilio, vestra diligentia vita eorum exquiratur, et vestra censura approbetur vel corrigatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note