Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
83.1
EPISTOLA VI. ANSELMI ET RICARDI AD RICARDUM ET ROHAIDIM. De beneficiis gratias agit; et Beccenses, quos ejus instantia in Angliam mittit, ejus providentiae dimittit.
83.1
Suo charissimo domino RICARDO, et suae charissimae dominae ROHAIDI frater ANSELMUS et frater RICARDUS parvulus monachus, cum tota congregatione Beccensi salutem et fideles orationes.
83.2
Magnas gratias reddimus in primis Deo, a quo est omnis bona voluntas, et pro eujus amore omnia bona nobis fiunt; deinde vobis, pro omnibus bonis quae nobis facitis et promittitis. In hoc enim monstratis bene quia amor vester, quem semper habuistis ad nostrum monasterium, nunquam decrescit; sed plus et plus crescit. Quanto enim plura bona nobis facitis et promittitis, tanto certiorem amorem ostenditis. Omnipotens Deus, et sancta mater ejus Maria, quos quotidie rogamus pro vobis, et pro quorum amore nobis facitis omnia, illi vobis retribuant in regno coelorum. Fratres nostros vobis mittimus, sicut jussistis. Commendamus ergo vobis illos, ut sicut vadunt in Angliam vestra jussione et vestra spe, ita omnino sit in vestra cura et vestra providentia quid illi faciant, aut quomodo aut unde vivant.