Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
84.1
343 EPISTOLA VII. AD RICARDUM ET MONACHOS BECCENSES. Ut Beccenses in Angliam delati religiose vivant, et Henricus camerarius ab ebrietate prohibeatur.
84.1
Frater ANSELMUS, dictus abbas Beccensis, Fratribus et filiis charissimis, RICARDO et aliis de Beccensi congregatione in Anglia conversantibus, salutem et paternam cum dilectione benedictionem.
84.2
Si sane, si prospere, si denique concorditer et secundum Deum vivitis, congratulatur charitati vestrae fraterno et paterno affectu anima mea. Testis enim est mihi conscientia mea quia nihil me tantum laetificat, quantum eorum, qui meae parvitati, nescio quo divino judicio commissi sunt, prosperitas et rectitudo: nihil me tantum moestificat, quantum eorumdem adversitas et fortitudo. Quapropter precor vos ut fratres, moneo ut filios charissimos, ut semper memoriam monachicae religionis perpetuam habeatis; ut quod habitus vestrae religionis profitetur, vita et moribus exhibeatis. Quippe nec locus, nec tempus aliquod excusat aliquem quin bene possit vivere, cum et bonam voluntatem nemo unquam alicubi a cordibus hominum, ipsis nolentibus, possit excludere; et morum compositio in qualibet rerum perturbatione secundum rerum congruentiam ordinata queat consistere. Opera namque Deus nequaquam exigit ultra possibilitatem, ubi bonae voluntatis et bonorum morum conspicit integritatem. Sic igitur desidero ut in omnibus vosmetipsos absque omni excusatione exhibeatis, ut vos non mundi, nec eorum quae in mundo sunt, sed Dei et eorum quae Dei sunt, amatores ostendatis. Quatenus de bona vestra conversatione aliis Deum laudantibus, vos in praesenti et futura vita in Deo possitis gaudere, et ego vere possim fratribus et filiis meis congaudere. De domno Henrico, qui camerarius fuit, audio quia in multis inordinate se agit, et maxime in bibendo; ita ut in Gildis cum ebriosis biba t, et cum eis inebrietur. Quod si verum est, dicere non possum quantum cor meum de tanta fratris perditione doleat. Non enim diu sola erit ista miseria, sed nisi se cito, Deo respiciente, correxerit, per eam ad alia trahetur mortis praecipitia. Quantum igitur abbas debet prohibere monacho, tantum ego, qualiscunque peccator sim, ex Dei et sanctorum ejus et nostra auctoritate prohibeo, ne postquam hanc nostram prohibitionem cognoverit, amplius in Gilda, aut in conventu eorum qui ad inebriandum solum conveniunt, bibere audeat. Hoc quoque praecipio, ut de praeterita inordinatione, si eam negare non potest, domini nostri Lanfranci archiepiscopi, aut domini episcopi Gondulfi, aut vestro judicio poenitere non negligat; et deinceps curam se custodiendi ab ebrietate et a malitiosis verbis cum Dei auxilio habeat. At si se corrigere noluerit omnino, malo, contempta omni utilitate quam per eum in Anglia debemus habere, ut ad nos sub disciplina regendus redeat, quam ut longe a disciplina perdendus remaneat. Domnum vero Henricum de Gornaco benigne rogo ut de eo quod in litteris suis tam studiose postulat, patienter et quieto animo toleret, donec domnus Ricardus( qui ad nos in proximo, sicut a rege audivi, venturus est), veniat: et quod tunc de illo et de vobis omnibus qui propter eumdem domnum Ricardum missi sunt, nostro et fratrum nostrorum consilio dispositum fuerit, benigna patientia et patienti benignitate sustineat.