Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
85.1
EPISTOLA VIII. AD MAURITIUM. De monacho diutius morante in curia. Et de malo; an aliquid sit.
85.1
Frater ANSELMUS, dictus abbas Becci, dilecto fratri et filio suo MAURITIO salutem et Dei benedictionem.
85.2
Erga fratrem illum, de quo mihi, quod res exigebat, scripsisti quia pro libitu suae voluntatis, neglecta claustri conversatione, moratur in curia regis; volo ut ita deinceps tu et caeteri fratres nostri qui tecum sunt, vos habeatis. Si venerit ad vos, permitto ut eum suscipiatis, fraternae ei charitatis officium impendatis. Ostendite sibi tamen ex vestra parte, vos vereri ne id displiceat mihi. Arguite illum, debita tamen modestia, de sua tanta temeritate et inobedientia. Nam neque nostra jussione aut permissione jam remoratur, imo jussioni nostrae aperte contraire non veretur. Nec illi mando ut redeat, nec concedo ut remaneat. Quasdam enim causas intueor, quibus hanc ejus praesumptionem tolerare adhuc dissimulando compellor. Verum, nisi celerius se correxerit, postpositis omnibus his, quibus eum adhuc exspecto, causis, regularem in eum me exercere severitatem necesse erit. Mallem tamen illius spontaneam correctionem, quam ullam ei inferre austerioris disciplinae correptionem. Praeterea scriptum illud, quod de ea quaestione, quomodo scilicet, cum malum nihil esse dicatur, nomen ejus aliquid significet, rogatu quorumdam fratrum de talibus me frequenter, ut nosti, interrogantium nuper feci; per praesentium latorem tibi modo, ut postulasti, huic annexum epistolae direxi. Si malum nihil est, quomodo nomen ejus aliquid significat? Rursus, si audito nomine mali intelligimus aliquid quod horremus et vitandum censemus, quomodo aut malum nihil est, aut mali nomen nihil significat? Sed et ipsum nihil, quid est? Verum cum nequaquam differant nihil esse, et non esse aliquid, quomodo dici potest quid sit quod non est aliquid? Ipsum tamen nomen quod dicimus, nihil, si nihil significat, id est si non significat aliquid, nomen non est: sed nomen est. Quanquam igitur nullus dicat nihil esse aliquid, sed semper nihil esse nihil cogamur fateri: nemo tamen potest nomen nihil significativum esse diffiteri. Verum econtra: si hoc ipsum nomen non significat nihil, sed aliquid, id quod significatur, videtur non posse esse nihil, sed magis aliquid. Si ergo quod significatur, non est nihil, sed aliquid, qualiter verum erit ut significetur per hoc nomen, scilicet, nihil? Quippe quod vere nihil dicitur, vere nihil est; et idcirco non est aliquid. Quare si quod significatur hoc nomine, non est nihil, sed aliquid, quemadmodum consequentia videtur ostendere: falso et incongrue vocatur hoc nomine. At econtra, si secundum judicium omnium, id quod nominatur nihil, vere nihil est et nequaquam est aliquid: usquamne videtur aliquid consequentius, quam ut hoc ipsum nomen nihil significet, id est non significet aliquid. Quid igitur est, quia hoc nomen, videlicet nihil, non significat nihil, sed aliquid; et non significat aliquid, sed nihil? An forsitan non repugnant, significare nihil et aliquid? Sed si non repugnant, aut invenienda res est aliqua, quae sit aliquid et nihil, quod non potest intelligi: aut ista vox diversa consideratione significat nihil et aliquid. Constat namque quoniam haec vox, scilicet nihil, quantum ad significationem, nullatenus differt ab eo, quod dico, non aliquid. Nihil quoque hoc apertius, quam quod haec vox 344 scilicet non aliquid, omnem rem penitus, et omne quod est aliquid, intellectu removendum; nec omnino ullam rem, aut penitus quod aliquid sit ponendum, sua prolatione significat. Sed quoniam remotio alicujus rei significari nullatenus potest, nisi cum significatione ejus ipsius cujus significatur remotio, necesse est ut haec vox quae est non aliquid, destruendo id quod est aliquid, significet aliquid. Quoniam vero auferendo omne quod est aliquid, ullam significat essentiam, quam audientis intellectus quasi existentem retineat: idcirco non aliquid vox, nullam rem, aut quod sit aliquid, significat. Igitur haec vox non aliquid his diversis rationibus aliquatenus significat rem et aliquid, et nullatenus significat rem aut aliquid: significat enim, negando; et non significat, constituendo. Hac ratione nihil nomen, quod perimit omne quod est aliquid; et destruendo non significat nihil, sed aliquid; et constituendo non significat aliquid, sed nihil. Quapropter non est necesse nihil esse aliquid, ideo quia nomen ejus significat aliquid quolibet modo; sed potius necesse esse nihil esse nihil, quia nomen ejus significat aliquid hoc modo. Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse, et mali nihil esse significativum; si sic aliquid perimendo significat, ut nullius rei sit constitutivum. Sed cum hac ratione malum et nihil vere significent aliquid; et tamen quod sic significatur non est malum, vel nihil est tamen et alia ratione; qua significant aliquid, et quod significatur est aliquid, sed non vere aliquid, sed quasi aliquid. Multa quippe dicuntur secundum formam, quae non sunt secundum rem; ut timere, secundum formam vocis, dicitur activum, cum sit passivum secundum rem. Ita quoque caecitas dicitur aliquid secundum formam loquendi; cum non sit aliquid secundum rem. Sicut enim de aliquo dicimus quia habet visum, et visus est in eo; ita dicimus quia habet caecitatem, et caecitas est in eo, cum haec non sit aliquid, sed potius non aliquid: et hanc habere, non sit habere aliquid; imo eo carere, quod est aliquid. Caecitas namque non est aliud quam non visus, aut absentia visus, ubi visus debet esse. Non visus vero, vel absentia visus non magis est aliquid, ubi debet esse visus, quam ubi non debet esse. Quare caecitas non magis est aliquid in oculo, quia ibi debet esse visus; quam non visus, vel absentia visus in lapide, ubi non debet esse. Multa quoque alia similiter dicuntur aliquid secundum formam loquendi, quae non sunt aliquid; quoniam sic scilicet loquimur de illis, sicut de rebus existentibus. Hoc igitur modo malum et nihil significant aliquid, et quod significatur est aliquid non secundum rem, sed secundum formam loquendi. Nihil enim non aliud significat, quam non aliquid, aut absentiam eorum quae sunt aliquid: et malum non est aliud quam non bonum, aut absentia boni, ubi debet aut expedit esse bonum. Quod autem non est aliud, quam absentia ejus quod est aliquid, utique non est aliquid. Malum igitur vere est nihil, et nihil non est aliquid; tamen quodammodo sunt aliquid: quia sic loquimur de his, quasi sint aliquid, cum dicimus nihil, vel malum fecit: aut nihil, vel malum est quod fecit, sicut dicimus, aliquid vel bonum fecit, aut aliquid vel bonum est quod fecit.

Intertext edge

Open linked passage

Note