Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
86.1
EPISTOLA IX. AD MONACHOS BECCENSES. De prospero sui in Angliam adventu; quem et dominae Evae vult nuntiari.
86.1
Domnis et fratribus dilectissimis in Beccensi coenobio Deo servientibus frater ANSELMUS, servus et conservus eorum, semper sancte vivere, et sanctae vitae praemium percipere.
86.2
Sciens et certe sciens dulcissimum mihi vestram dilectionem nuntium meae incolumitatis et prosperitatis toto affectu desiderare, non potui eam dilatione aliqua fatigare. Ipsa itaque die, qua domnus Girardus hora, quae dicitur prima, a me mare ingresso discessit, divina protectio me vestris orationibus in Anglicam terram prospera navigatione et sine molestia, quam multi navigantes pati solent, hora nona perduxit: et ad dominum et Patrem nostrum archiepiscopum Lanfrancum vespere pervenire, et cum gaudio suscipi apud villam ipsius, nomine Limingis, concessit. In crastina vero has litteras scripsi, quibus et praefatum desiderium vestrum adimplerem, et sanctum propositum vestrum semper fervere et ad meliora proficere commemorem. Precor igitur ut frater, hortor ut pater, ut sic studeatis in pace et religione monachica conversari; quatenus et vos ex vestri studii retributione valeatis beatificari, et ego de vestra beatitudine quandoque congratulari. Omnipotens Dominus sua vos protectione ab omni adversitate defendat, et suam vobis misericordiam, per continuam corporis et animae prosperitatem, ostendat. Mandate matri et dominae nostrae Evae, quod de filio suo primogenito vobiscum audire pari desiderio exspectat, et ut oret quo sicut suis orationibus vobiscum impetravit me a vobis timentibus cum prosperitate abire, ita impetret ut possim ad vos gaudenter cum gaudio redire.