Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
89.1
EPISTOLA XII AD HELINANDUM. Hortatur ut perseveret et diaboli variis tentationibus quas describit, constanter resistat.
89.1
Servus servorum Dei in Beccensi monasterio commanentium, frater ANSELMUS fratri dilecto, filio desiderato HELINANDO, bene inceptae feliciter perficere.
89.2
Benedictus Deus, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit: qui avertit oculos tuos ne videant vanitatem, et erexit animam tuam ad sequendam veritatem. Restat igitur, mi desiderate, ut sedula sollicitudine pertractes, quia nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Antiquus enim hostis tanto enixius non cessabit multimodis te calliditatibus invadere, quanto te videt studiosius velle laqueos ejus evadere. Saepe namque reducet ante mentis oculos quam delectabilia sint ea in quibus solitus es conversari: ut continuo subinferat quam difficile sit assueta voluptate carere, quam sit impossibile in quodam austero rigore et rigida austeritate tota aetate perseverare; quatenus ex memoria assuetae delectationis plus horreat animus sobrietatem vitae sublimioris. Aliquando sub specie discretionis finget se salubrius tibi, quam proposueris, consulere, ut scilicet pravitatem deserens in clericali proposito religiose vivendo velis persistere, ut et per vitae correctionem animam tuam possis salvare, nec per indiscretionem subeas onus quod non possis portare. Quod si te ab intentione perfectioris vitae nullatenus averti posse cognoverit, quasi tecum ire, approbando propositum, se simulabit; sed juxta iter laqueo ponere multimodos non cessabit. Aliquando quidem hinc oblata opportunitate peccandi; illinc stimulante tentatione suasionem callidus addet hujusmodi. Tam bonum est quod decrevisti facere, ut quamlibet immensitatem scelerum possit destruere. Interim ergo satisfacere voluntati tuae cur haesitas; cum cito sive multa, sive pauca peccata tua sint, pariter dolendo non dubitas? Aliquando vero taliter conabitur decipere: bonum quidem est quod vis facere, sed non opportune fit, nisi cum tepescente lascivia juvenili, quae pondus illius regularis censurae non tolerat, ipsa maturitas aetatis religiosae gravitati se contemperat. Quod si viderit te ita imbecillem, ut impediri possit tua intentio, si manifestetur, omnino conabitur ut his a quibus retineri aut vi, aut amore, aut aliqua persuasione possis, qualibet occasione publicetur. Promittet etiam quia si bonum quod intendis aliquantulum differre volueris, multo fructuosius atque utilius facere hoc poteris, et plurimorum salute quos tecum attrahes, et commodo pecuniae monasterio profuturae quam undique colliges. Quid etiam? quod te levitate et inconsiderata acceleratione tentabit arguere, quia te non solum promittendo, sed et pignus promittendo, indissolubili voto voluisti constringere: eum nihilominus et fortasse melius idipsum libera posses voluntate perficere? Ad haec omnia, charissime, quid respondendum sit, vellem aliquanto diffusius scribere, nisi lex epistolae cogeret me brevitatem non excedere. Breve igitur et verum amici tui suscipe contra ista consilium. Qui putat voluptate saeculari carere, et in exercitio perseverare virtutum nimis austerum et impossibile; nunquam gustavit quantum sit non servire sed imperare vitiis per amorem et spem coelestis regni, laudandum et delectabile. Qui putat melius sibi esse 346 in habitu clericali religiose vivere, quam subire monachicae vitae pondus importabile: consideret per totum mundum quanta hilaritate utrique sexui, omni aetati, et omni generi hominum sit pondus illud cantabile. Sciat etiam quia valde difficilius est inter saeculares per liberam voluntatem, quam intra claustrum monachorum sub disciplina custodire vitae sanctitatem. Non dico nunc quod propositum vitae inter omnes vitas altiorem gradum contingat humilitatis, quem altior sequitur exaltatio; nisi quia nullus, ut melius vivat, monachi propositum deserit, et omne genus hominum ad monachicam vitam ut magis Deo propinquet concurrit. Qui peccatis addit peccata, quia peccatorum omnium exspectat remissionem, amando peccatum, probat se non amare, et ideo non mereri peccatorum absolutionem. Qui differt in futuram et forsitan non futuram aetatem, vitam suam corrigere, certum bonum dimittit pro dubio; et contemnendo quod perdit, probat se non amare quod exspectat, et meretur non accipere. Qui certus non est se tantae esse constantiae, ut nullo modo flecti possit a bono proposito, omnino celet bonam voluntatem, ut nonnisi cum in opus exit, appareat in publico. Qui bonum, quod vult facere, ut melius fiat, differt: bonum est, si melius certum est. Quod si melius bonum dubium est; et perdere minus bonum, nimis est damnosum et irrecuperabile: consilium est, ut acceleret facere bonum minus, ne nimis exspectando majus, non faciat majus nec minus. Qui judicat levitatem, voto velle se ligare ad faciendum quod bonum est, ut jam non sit liber ad non faciendum, judicet doctorem levitatis illum, qui dicit: Vovete et reddite. Nullatenus enim reprehendendus est, qui quod bonum est, vovit; sed qui non reddit quod vovit. Certum quippe est quia qui bene vovet, ipso voto Deo placet. Qui ergo aliquid boni vovit, non poeniteat quia fecit unde Deo placeat; sed festinet reddere quod vovit, ut plus placeat. Haec, fili charissime. consilia, has consolationes in praesenti maxime tibi necessaria judicavi; haec paterna sollicitudine ego quem patrem et consiliarium non mea dignitate, sed tua voluntate elegisti, dictavi: haec interim reminisci non desinas, donec quod, Deo inspirante, vovisti, ipso adjuvante, perficias. Vale, desiderate cordi meo, et festina satisfacere de te desiderio meo, quod utinam facere placeat omnipotenti Deo! Amen.