Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
8.1
EPISTOLA VIII. AD HERLUINUM. Exhortatio ad saeculi odium vehementer accendens.
8.1
Domino et fratri dilecto HERLUINO, frater ANSELMUS salutem.
8.2
Incoepisti, mi charissime, gustare quoniam dulcis est Dominus. Cave ergo ne sic impleatis sapore saeculi, qui tibi opulenter affluit, ut evacueris sapore Dei, qui cito et furtim incautis defluit. Peasa, mi frater, saepissime et scito certissime quia quos allicit dulcedo saeculi, eos occupat aeterna amaritudo; et quos attrahit suavitas Dei, eos satiat perpetua beatitudo. Certe verum est, non est falsum, verum, inquam, est, quod dicit Spiritus Dei per os amici Dei; quia amicus saeculi hujus, constituitur inimicus Dei; utique sic est: omnino est immutabile. Non sunt verba tantum audienda, sed est res terrifice metuenda. Si igitur non amas constitui inimicus Dei, horre exsecrando esse amicus hujus saeculi. Amicus autem saeculi hujus est, quicunque saecularis delectationis amicus est. Rogo ergo te, amice, ne ames saecularia oblectamenta. Cum absunt, noli ad ea cor extendere; cum adsunt, noli illis cor apponere: sed cum absunt, et cum adsunt, semper te velis ab illis abscondere. Si mundus, vel aliquid eorum quae sunt mundi, ridet tibi; noli arridere illi. Certe, frater, non ridet tibi, ut in fine risus tu rideas; sed simulat risum, ut te irrideat. Esto igitur, dilectissime, semper cautus, ut anticipes eum, et retorqueas fraudem ejus in eum; et cum ille tibi fallaciter ridet, tu veraciter irride eum. Et certe nunquam veracius irridebis illum, quam si, cum ipse riserit contra te, tu fleveris contra illum. Ad has quidem lacrymas tanto studiosius te debes exercere, quanto melius est contra falsum risum ad modicum ex voluntate flere, quam sub vera irrisione in aeternum et necessitate lugere. Legat hanc epistolam domnus Gondulfus; non ut faciat quod legit, sed ut legat quod facit. Quod si fervor ejus devotionis hanc epistolam vult esse suam, pro tuo nomine ponat suum, et sit sua. Ambo valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note