Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
90.1
EPISTOLA XIII. AD LANFRANCUM. Ad eum mittit Gislebertum, quem ut brevi remittat, precatur.
90.1
Domino et Patri reverendo archiepiscopo LANFRANCO frater ANSELMUS servus servorum Dei, Becci commanentium, cum eisdem dominis suis, quod domino fideles servi, quod reverendo patri reverentes filii.
90.2
De domno Gisleberto, ut eum vobis mitteremus, vestrae satisfecimus jussioni: quod autem tardius quam jussistis, verum est quod non est factum negligentia; sed ob multa, quae nunc enarrare longum est, impedimenta. Sed scitote quia si quis fecerit ut ipse in Anglorum terra remaneat, nimis grave et majus, quam breviter dici possit, damnum in praesenti et in futuro, interius et exterius Ecclesiae nostrae, et tristitiam faciet. Quapropter precamur et obsecramus, quantum, salva justitia, et vestrae sanctitatis reverentia, nobis licet, per pietatem et per charitatem quam erga nos vestram semper habere paternitatem cognovimus, ut si absque Dei voluntatis obviatione fieri posse videritis, potius fratribus et amicis desiderantibus ad certam suam salutem et aliorum utilitatem per vestram instantiam reddatur, quam quibuslibet alienis ad periculum sui damni et illorum utilitatem dubiam ingeratur. Breviter, quod multum volumus et expedire credimus, obsecramus; quia sapientiae vestrae pauca verba sufficere non ignoramus. Quod si divinam dispositionem nostrae sic resistere petitioni vestra cognoverit prudentia, ut aliter fieri necesse sit: quod mihi si praesens essem vestra prudentia de reipsa concedere aut facere consuleret, vestrae committo potestati.

Intertext edge

Open linked passage

Note