Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
91.1
EPISTOLA XIV. AD MONACHOS BECCENSES. Ut monachus, qui invito abbate. Parisiis propter studia in monasterio S. Maglorii morabatur, ad suum monasterium redeat.
91.1
Frater ANSELMUS abbas Becci fratribus Beccensibus apud Confluentium commanentibus salutem.
91.2
Mittite nostras litteras Benedicto monacho de S. Petro supra Divam, qui propter scholas moratur apud Parisium, et conversatur in monasterio S. Maglorii. Mando enim illi et consulo ut ad monasterium suum redeat, a quo contra voluntatem abbatis sui abest. Promisit enim idem abbas ejus mihi, se illi misericordiam et mansuetudinem pro nostro amore, si redierit, exhibiturum. Quod si facere voluerit, omnino illum, sicut monachum de nostro monasterio charitativa sollicitudine benigne juvate; quatenus aut equo usque ad nostrum monasterium, aut navi usque Fraisnosam venire possit. Quod domnus Rodulfus mandavit vobis de equo suo, et de monacho S. Germani facite: sed hoc a me mandatum esse dicere nolite, sed a domno Rodulfo. Valete, et scitote quia, miserante Deo, de aegritudine quam nuper habui, bene convalesco, et hoc amico nostro domno Ursioni notum facite. Epistolas nostras, quas domnus Mauritius nobis mittere debuit, adhuc exspectamus. Iterum valete.