Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
92.1
EPISTOLA XV. AD FULCONEM. Exorat ut mitius agatur cum apostata monacho, poenitente.
92.1
Domino et Patri reverendo abbati FULCONI frater ANSELMUS, orationum et servitii fidelitatem.
92.2
Filius vester, qui a paternitate vestra inordinate abierat, poenitens ad omnem satisfactionem, secundum vestrum judicium paratus, humiliter rediit. Qui non tam postulat ut illi poenam quam meruit remittatis, quam ut vel ultimum illum intra gregem, quem sua culpa dimiserat, vestra misericordia constituatis. Precor igitur ego sanctitatem vestram, ut non tam consideret districtio vestra quod ille fecit peccando, quam penset pietas vestra quod facit humiliter poenitendo. Precor etiam atque etiam fratres ac dominos nostros, alios filios vestros, ut paternitatis vestrae misericordiam pro eo exorantes gaudium se monstrent habere quia frater eorum mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est. Qua vero mensura erga eumdem fratrem judicium, sive misericordiam vestram ostendere debeatis, sicut scriptum est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine, vestrae potestatis est, et vestrae prudentiae: tantum ut superexaltet misericordia judicium.