Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
93.1
347 EPISTOLA XVI AD GISLEBERTUM. Gratulatur ad abbatiae Westmonasteriensis regimen assumpto.
93.1
Suo dilectissimo, olim divina dispositione filio, nunc Dei gratia coabbatiGISLEBERTO frater ANSELMUS, in hac vita diu sancte vivere cum prosperitate, in futura feliciter cum aeternitate.
93.2
Etsi tarde, propter aegritudinem impedientem dilecto dilectori meo pro nova sibi divinitus data gratia scribo: non tamen tepide, quantum ad voluntatis benevolentiam pertinet, dico: Gloria in altissimis Deo, et in terra gaudium hominibus bonae voluntatis, qui judicium suum de te manifestavit, quod hactenus apud se occultum, licet semper de te, pro humana aestimatione, bona crederemus, servavit. In eo namque vitae proposito, in quo te custodiendo semper ejus gratia sapientia erudivit, et in sanctitate nutrivit, patrem et doctorem pastoremque animarum te constituit. Multo enim melius de te sperandum est et de similibus tuis, quorum vita est in sancta conversatione nutrita; quam de me, et de similibus meis, quorum vita olim est saeculari conversatione detrita. De vobis enim sperandum est, cum ad aliorum curam promovemini, quod dum et alios ad vestri similitudinem instruitis, justitia vestra perficiatur; de vobis vero timendum est, cum tanto pondere gravamur, ne injustitia nostra occulto Dei judicio augeatur. Quanto igitur melius est de tua sanctitate in suscepto officio sperandum, tanto magis est et securius de tibi concessa gratia gaudendum. Omnipotens Deus, qui te custodem aliorum constituit, ipse te sua gratia sic adjuvet et custodiat, ut pro tua et illorum justitia aeternam tibi beatitudinem retribuat.