Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
94.1
EPISTOLA XVII. AD HUGONEM. Mutandos esse titulos duorum opusculorum, quorum unum Monologion, alterum Proslogion vult inscribi.
94.1
Domino et Patri venerabili archiepiscopo Lugdunensi HUGONI frater ANSELMUS, in praesenti saeculo sancte vivere, in futuro beate.
94.2
Pondus vestrae auctoritatis facit me dare pondus meis nugis. Cum enim celsitudo vestra tanti pendat opuscula nostra, ut ea petere et legere dignetur; nonnihil mihi, quod tanto viro placeat, esse videtur. Quapropter nullatenus apud vestram prudentiam me ridendum existimo, si qualiter aptius titulari debeant eadem opuscula, considero. Precor igitur ut si libellos, quos sanctitati vestrae jussus misi, recuperare poteritis, illud quod in ipsis titulis positum est, scilicet de ratione fidei, velut superabundans recidentes; illum quem monoloquium nominavi, monologion vocetis: et alterum non alloquium, sed proslogion tituletis: et secundum titulorum correctionem, finem praefatiunculae minoris libelli, quae de eisdem titulis loquitur, emendetis. Cur autem hanc mutationem fieri rogitem, exponere, si tantum fiat, nec adeo est necessarium, nec hac epistolari brevitate, quam proposui, congruum. Quod si secundum nostram petitionem feceritis, hoc vestrae paternitati volo retribuere: ut si Deus mihi ea quae desidero dederit scribere, aspectui vestro nolim ea, ut puto non minus prioribus placitura, subtrahere. Fidelitatem vestram, quam semel cordi meo commendavi, protegente Deo, servat et servabit; nec dissimiliter de gratia vestrae sanctitatis sperat et sperabit.

Intertext edge

Open linked passage

Note