Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
95.1
EPISTOLA XVIII. AD MONACHOS BECCENSES. De prospera sua in Angliam navigatione.
95.1
Charissimis et desideratissimis dominis suis, servis Dei Becci commanentibus, servus eorum frater ANSELMUS, de virtute in virtutem proficere, ut Deum deorum in Sion mereantur conspicere.
95.2
Mox ut de mari exivi in Anglicam terram die Dominica mediae Quadragesimae, hora tertia, dictavi has litteras ut vestram dilectionem de nostri itineris prosperitate laetificarem. Dei enim gratia favente vestris orationibus, omnia prospere et honorifice ultra spem meam mihi et iis qui mecum sunt in terra et in mari, postquam a vobis discessi, evenerunt. Precor itaque ut sicut fecistis hactenus, ita et deinceps peregrinationem nostram orando adjuvetis: sed multo magis precor ut reditum nostrum bene vivendo laetificetis.