Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10620 Episto263
96.1
EPISTOLA XIX. AD GUILLELMUM. Saeculi militi suadet dare nomen militiae Christi.
96.1
Suo in Deo desiderato, dilecto et utinam desideranti dilectori GUILLELMO frater ANSELMUS dictus abbas Becci, periculosam et aerumnosam contemnere vanitatem, et securam atque beatam quaerere veritatem.
96.2
Tanta, mi dilecte atque desiderate, dilectione tui animam meam omnipotens Dominus sua gratia, non meis meritis, occupavit: ut inter desiderium salutis tuae et timorem periculi tui angustata diurnis ac nocturnis sollicitudinibus eam pro te stimulantibus quiescere non possit; et benedictus Deus in donis suis, qui utinam sic abstulissat a te odium animae tuae, quomodo dedit mihi amorem salutis tuae. Sustine me, dulcis amice, et tolera dilectorem tuum, si importunus tibi videor, et durius quam velis tecum loquor. Amor enim animae tuae cogit animam meam, nec patitur eam pati ut tu oderis eam, cujus amorem semper habet secum. Suscipe ergo, charissime, cum amore, quod oro ut Deus tibi det, dicta amatoris tui. Tu es, dilectissime, tu es quod dicit amor cum dolore, et dolor cum amore, qui, quod Deus auferat a te, odisti dilectam animae meae animam tuam; quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Iniquitas certe et iniquitates sunt, quo tanto affectu prosperas, mi dilecte. Iniquitas et iniquitates sunt, quo te trahit impetus torrentis mundanae ruinae, mi desiderate. Iniquitas enim est cruenta bellorum confusio. Iniquitas est mundanae vanitatis ambitio. Iniquitas est insatiabilis falsorum bonorum et falsarum divitiarum aviditas. Ad haec, heu me! video illum, quem tantum diligendo retinere desidero, trahi ab hoste callido decipiente cor ejus. Amice hominum et liberator Deus, ne pertrahat servum tuum inimicus. Dicis mihi, frater desiderate: Non ista diligo, sed in eis involutum fratrem meum; et idcirco festino in eis convolvi cum eo, ut adjuvem et custodiam eum. Vae, aerumnosus dolor de aerumnoso errore filiorum Adae! Quare, o homo, non potius dicis: Non ista diligo, sed Christum Deum meum; et idcirco ista fugiens festino ad eum, ut adjuver et custodiar ab eo. An tu, audito fragore ruentis mundi super fratrem tuum, contemnens vocantem 348 Christum curris sub ipsam ruinam, ut homunculus homunculum, vermiculus vermiculum sub tam confuso pondere et ponderosa confusione adjuvet et custodiat. Responde, frater, quis adjuvabit et custodiet te illum adjuvantem et custodientem? Deus, quem minus studes sequi quam ipsum fratrem tuum. Christum vocantem te contemnis sequi in pace, et in patria, et inter propinquos et amicos, ut haeres quidem Dei, cohaeres autem ejus possideas regnum coelorum; et per tot et tantas itinerum difficiles asperitates, per marium turbines et procellosas tempestates, in bellicosam confusionem curris ad fratrem tuum, ut videas eum, ut multum dicam, tenentem regnum Graecorum: et tu putas quia Deus plus adjuvet et custodiat illum per te, quam sine te; aut teipsum propter illum, quam propter seipsum imo multo minus hoc faceret: irascitur enim si videt ullum ab ullo amari plus quam se. Sed forsitan dicis: Si incipio sequi Christum, timeo ne imbecillitate mea deficiam. Iterum et iterum dolendum et lugendum de errore filiorum hominum. Ad ea quae semper deficiunt, imo ad ipsum defectum currendo toto affectu non timent defectum; et ad Deum nunquam deficientem et suum auxilium promittentem non audent proficere timendo defectum. Gaudent deficere ut deficiant, et timent proficere ne deficiant. Crede, rogo, consilio Dei, et committe te totum auxilio Dei, et non senties defectum in servitio Dei. Jacta, amate et desiderate, et dulcis amice, Jacta cogitatum tuum in Domino, et certus esto, promittente Spiritu sancto, quia ipse te enutriet. Ne differas tantum bonum tuum, et comple de te desiderium meum: ut habeam te, ineundo post Christum, socium meum; et conemur simul, quatenus tu me tuum, et ego te possim videre, in haereditate Christi, ipso dante, consortem meum. Ne pudeat te rumpere vincula propositae vanitatis; quia non dedecus, sed honor est transire in libertatem veritatis. Pudeat te Deum minus thesaurario Belvacensi diligere, qui tuae aut minoris aetatis adolescens delicatus et pulcherrimus, valde dives et nobilissimus, et immoderatus amator saeculi; olim cum similiter, ut modo sum, in Anglia essem, nescio qua causa veniens Beccum, statim recessurus subita sancti Spiritus gratia mutatus, se monachum ibi permansurum, tonsura statim et habitu nostro sumpto, spopondit, se nunc laetiorem quam unquam in vita sua fuisset affirmans. Ne erubescas profiteri te pauperem Christi, quia tuum erit regnum coelorum. Ne timeas facere te militem tanti regis, quia rex erit ipse in omni periculo tecum. Ne tardes amplius in hac vita meliorem, quam constituisti, viam incipere; ne forte in alia vita moreris coronam beatam percipere. Moneo, consulo, precor, obsecro, praecipio ut dilectissimo, ut dimittas illam Hierusalem, quae nunc non est visio pacis, sed tribulationis, thesauros Constantinopolitanos et Babylonios cruentatis manibus diripiendos: et incipe viam ad coelestem Hierusalem, quae est visio pacis, ubi invenies thesauro, nonnisi istos contemnentibus suscipiendos. Invitus finio longam epistolam, quia ex abundantia cordis multum tibi loqui cupit os meum. Omnipotens Deus, qui de illo quem supra dixi, quam simili sed impari desiderio, quia minori spe quam te desiderabam gaudere, facit plusquam sperabat cor meum, non frustretur majorem de te spem et majus desiderium meum. Quod si Deus cordi tuo ante reditum meum inspirare dignaretur, ita est Deus Becci cum fratribus nostris, me absente sicut me praesente. Dominus dirigat cor tuum secundum voluntatem suam, et sati faciat voluntati meae de te secundum misericordiam suam. Amen.