Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10620 Episto263
97.1
EPISTOLA XX. AD HENRICUM. De Folceraldo Beccum transmittendo: ut ibi sub Anselmi regimine degat petit epistolam sigillo abbatis illius munitam.
97.1
Domino et Patri reverendo abbati HENRICO frater ANSELMUS, hujus vitae diuturnam prosperitatem, et futurae aeternam felicitatem.
97.2
Lator praesentium retulit mihi vestram paratam esse sanctitatem de domno Folceraldo filio suo, nostram facere voluntatem. Cui nuntio, quoniam nec litteras vestras, nec sigillum vestrum certum litterarum testimonium video, non omnino sum credulus: nec cum reminiscor quia amicus amico tres panes petente, etsi non surgat, eo quod amicus sit, propter importunitatem tamen surgit, et dat illi quotquot habet necessarios, non sum penitus incredulus. Si enim somnolenti amici pigritia vincitur, mediae noctis tempore, importunitate; quanto magis tot amicorum importunitas impetrabit a vestra charitate. Si ergo Deus posuit in corde vestro, ut praefatum filium vestrum, Ecclesiae nostrae sub abbatum ejus regimine penitus concedatis, non enim peto, nec expedit ut rediturus veniat, propter longae viae periculosam difficultatem: precor per eamdem importunitatem, quatenus epistola vestro sigillo signata indubitabilem mihi vestram ostendat voluntatem. Postquam vero certi erimus, nostrae sollicitudinis erit qualiter illum habeamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note